# Atalanta fugiens 131

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/131

gallus adfuerit, conquirit, ea ne sint subventanea rimatus, postea purgat, pparat, & disponit suis vasis veluti nidis, caloremque aptum ministrat, quo de die in diem inter se commixta subjecta agunt & patiuntur ab invicem, eò usque donec post longum tempus, varios colores transeuntes ad unum colorem & essentiam devenerint: In quo opere solutio, coagulatio, sublimatio, ascensio, descensio, distillatio, calcinatio & fixio, tanquam intermediae absolvuntur: Durumn. & compactum alterari nequit, ideò solutio praemittitur, ut liquefiat & mollescat: Ubi autem solutum quid est, ut quoque coaguletur, convenit, non ad duritiem pristinam sed melleam tractabilitatem; sublimatio verò segregat purum ab impuro, & vile reddit dignius, inferius superius: Unde nec haec abesse debet, sed est quasi domina omnium & magistra: Dum fit sublimatio, aliquae partes altiùs ascendunt, quae est ascensio, & alię iterùm descendunt, & sic descensio fit: Distillatio abhinc clarificat totum saepius interposita, & quod in fundo remanet calcinatur: Utrumque verò figitur & sic opus perficitur. Quod siquis omnes has operationes speciales sub generali, quae est COCTIO, congreget, non multùm aberrabit à proposito: Utn quotquot sunt pulli, qui dispersim hinc inde currunt, sub unam matrem aut nutricem gallinam conveniunt, sic tam variae operandi viae & modi ad opus mulieris, hoc est, coctionem unam concurrunt: Luna est, quae ad solis sublimitatem exaltanda venit, propter quam haec omnia fiunt, hoc est, matrimonium inter solem & lunam durabile intenditur, quod si factum fuerit, cessabunt omnes legationes, desponsationes, copulationes, dubitationes, & erit unus lectus & caro utriusque amor mutuus & constans, paxaeterna & foedus indissolubile: Solabsque Luna non magnę est aestimationis, & luna absque sole abjectae conditionis & vilis originis: Athaec à Sole conjuge, splendorem, dignitatem, & robur seu animi corporisque firmitatem accipit, Sol verò à Luna plis multiplicationem, generis propagationem: Hinc Rosarius: Si in lapide nostro esset tantum alterum ipsorum, nunqua facilè flueret medicina, nequi tincturam daret, & sidaret, non tingeret, nisi in quantum esset & reliquum & Mercurius in fumo evolaret, quia non esset in eo receptaculum tincturae: Et Geber probat in libro examinum, quod si Sol & Luna insimul incorporentur cum arte, non separantur de facili. R ij Der Rexnatans in mari, clamans altâ voce: Qui me eripiet, ingens praemium habebit.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
