# Atalanta fugiens 134

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/134

DRIMA omnis disciplinae rudimenta antiquitus fuêre natandi Iperitia & in literis institutio: Hinc de homine rudi dici & impolito consuevit; Neque nare neque literas novit: Considerârunt enim antiqui natationem salvando & periculis aquae eripiendo corpori saepe numero profuturam, literarum verò scientiam animo è fortunae fluctibus. Ad haec natatio militiae inprimis servivit belli tempore, literarum cognitio domi, pacis: Et veluti animadvertimus brutis sua arma esse inprocinctu & à natura provisa, homini horum vice adversus vim externam, manus & ingenium ministrata, ut hoc arma excogitet & inveniat, illae faciant & usurpent, sic iisdem bestiis natandi facultas naturaliter insita est, homini nequaquam: Illae ex aquis natatione saepè evadunt etiam juvenes, in quib. homo vel senex aut robustissimus suffocatur: Opus itaque fuit pueris natandi exercitationem imperare, nunquam non vitae cujusque utilissimam, ut quod per naturam deesset, p artis usum suppleretur: Eodem exercitio magnates, principes & reges usi sunt, ad sui corporis tutelam: Non enim alio loconati à fortunae casib. liberi omnino sunt, sed aequè illis, ut alii homines expositi: Si Dionysius nec nare nec literas novisset, cùm regno Siciliae, ceu tyrannus pelleretur, in Corinthiaco sinu naufragus fluctib. maris periisset, verùm natatinoe periculis ereptus, Corinthum se contulit, ubi scholam docendis pueris aperuit, literasque humaniores professus est, ex rege factus ludimoderator, virgam pro sceptro tenens, unde dicterium, Dionysius Corinthi: Simili modo nisi regius Philosophorum filius natare posset, nemo ejus clamorem audiret, nec illi suppetias ferret jam pridem aquis submerso: Natatio itaque omnis conditionis homini necessaria & utilissima est: Etiamsi enim non moxliberet ex immensi maris fluctibus, tamen concedit tempus vitae, quo ab aliis liberari queat: Dictus verò rex diutissimè se sustinet & huc usque clamat quamvis à paucissimis exaudiatur aut videatur ob maris amplitudinem & ejus remotionem. Fortè enim rupem seu lapidem praegrandem natando attigit: quo contineatur, si fluctus praevaleant. At quaeritur quale sit mare: Respondeo, Erythraeum seu rubrum, Tropico Cancri subjectum; in quo cum magnetes abundantissimi sint in fundo, unde non tutum est navibus ferro compactis autoneratis per id transire: Facilè enim in fundum magnetis vi attrahi possent. Quod cùm ignoraret jam dictus rex, & navi submersa reliqui perirent, ipse natatione evasit solus. Corona illi remansit rubinis lucens insignibus, qua facile agnosci & in regnum suum reduci possit.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
