Latin
EPIGRAMMA XXXI
Michael Maier, Atalanta fugiens 135
Unproofread scanNot analysed yet
Atquae bona sunt, quae regius hic filius illi, à quo in proprium regnum reduceretur, impertiri queat aut velit? Sane non ejusmodi, qualia Ptolomaeus rex Aegyptiultimus, Pompejo, à quo pater ejus in regnum Aegyptium restitutus erat, scilicet, proditionem &mortem, sed sanitatem, morborum sublationem, vitae ab iis praeservationem, rerum necessariarum usum &cornu copiae, honorem &amorem; quae cùm non sintvulgaria aut mediocria, sed summa hujus vitae viatica &ornamenta, quis ea non, nisi plumbeus, appeteret? quis non adnataret illi? quis manum non praeberet &in scapham pertraheret? At videndum, ne inter opitulandum illi diadema in mare decidat: Tum enim vix pro rege agnosceretur, nec à subditis reciperetur: Quia pyropus periisset omnibus venerabilis, quia Bezoar lapis, omnibus sanitatem spondens, evanuisset: Hinc Rosarius citat Aristotelem, his verbis. Elige tibi pro lapide, per quem reges venerantur in diadematibus suis, &perquem physici habent curare aegrotos suos; quia ille est propinquus igni. Absque enim virtute medicinali corona esset nullius valoris. At quid faciendum regi jam liberato? Ab aquis haustis liberandus est per sudorifica, à frigore per calorem ignis, à torpore membrorum per balnea moderate calida, à fame &inedia per administrationem convenientis diaetae &ab aliis externis malis per sua contraria &salutifera remedia. Deinde de matrimonio Regali illi providendum erit, &suo tempore ex eo generabitur proles optatissima, gratissima omnibus, pulcherrima &foecundissima, quae omnes suos proavos superabit potentia, regnis, ditionibus, populis divitiis &opibus atque hostes sibi subjiciet, non bello, sed humanitate, non tyrannide, sed clementia, quae ipsi genuina &propria est. Die EMBLEMA XXXII. De secretis Naturae. Corallus sub aquis ut crescit &aëre induratur, sic lapis.