# Atalanta fugiens 135

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/135

Atquae bona sunt, quae regius hic filius illi, à quo in proprium regnum reduceretur, impertiri queat aut velit? Sane non ejusmodi, qualia Ptolomaeus rex Aegyptiultimus, Pompejo, à quo pater ejus in regnum Aegyptium restitutus erat, scilicet, proditionem & mortem, sed sanitatem, morborum sublationem, vitae ab iis praeservationem, rerum necessariarum usum & cornu copiae, honorem & amorem; quae cùm non sintvulgaria aut mediocria, sed summa hujus vitae viatica & ornamenta, quis ea non, nisi plumbeus, appeteret? quis non adnataret illi? quis manum non praeberet & in scapham pertraheret? At videndum, ne inter opitulandum illi diadema in mare decidat: Tum enim vix pro rege agnosceretur, nec à subditis reciperetur: Quia pyropus periisset omnibus venerabilis, quia Bezoar lapis, omnibus sanitatem spondens, evanuisset: Hinc Rosarius citat Aristotelem, his verbis. Elige tibi pro lapide, per quem reges venerantur in diadematibus suis, & perquem physici habent curare aegrotos suos; quia ille est propinquus igni. Absque enim virtute medicinali corona esset nullius valoris. At quid faciendum regi jam liberato? Ab aquis haustis liberandus est per sudorifica, à frigore per calorem ignis, à torpore membrorum per balnea moderate calida, à fame & inedia per administrationem convenientis diaetae & ab aliis externis malis per sua contraria & salutifera remedia. Deinde de matrimonio Regali illi providendum erit, & suo tempore ex eo generabitur proles optatissima, gratissima omnibus, pulcherrima & foecundissima, quae omnes suos proavos superabit potentia, regnis, ditionibus, populis divitiis & opibus atque hostes sibi subjiciet, non bello, sed humanitate, non tyrannide, sed clementia, quae ipsi genuina & propria est. Die EMBLEMA XXXII. De secretis Naturae. Corallus sub aquis ut crescit & aëre induratur, sic lapis.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
