Latin
EPIGRAMMA XXXII
Michael Maier, Atalanta fugiens 139
Unproofread scanNot analysed yet
Ambra Grysea quod eodem modo in Indiae orientalis &occidentalis littoribus inveniatur, negari non potest, &quamvis quidam ad arborum succum seu gummi (uti succinum ante dictum) eam referant, qui tamen ex terrae venis prodire existiment probabiliùs judicant: Arbores enim ambrae succinique feraces nusquam visae sunt, quas tamen extra aquam in aprico crescere, si sint, certissimum est. Ad venas itaque subterraneas seu lapides, utramque ambram referimus, uti margaritas ad Zoophyta, &corallum ad vegetabilia. Assimilatur verò his lapidib. &inprimis corallo, Philosophorum lapis. Nam ut corallus in aquis crescit &ex terra nutrimentum sumit; sic &lapis Philosophicus ex mercuriali aqua concrevit &ex ea quicquid est terreum assumpsit ad sui augmentationem, humiditate supefluâ expirante. Color quoque rubeus illi ex coagulatione intenditur, quem recentiores vocant tincturam coralliorum, non aliter quàm lapidi physico, qui in ultima congelatione sui rubeseit &instar coralli ruberrimi apparet, quae tinctura est: verùm ut corallus frigido &sicco, sic ille calido &sicco indurescit, quo augmentato itidem liquescit, contra naturam reliquorum lapidum, qui liquescunt quidem, sed in vitrum abeunt, quod huic neutiquam convenit: Utque corallus in varias medicinas magnae virtutis praeparatur, sic &Philosophorum corallus omnium herbarum vires in se transtulit, quod ille unicus tantum possit, quàm omnes omnium vegetabilum medicinae. Sol enim coelestis, qui vegetabilibus virtutem &efficaciam medicinalem infundit, huic suo filio &vicario terrestri plus tribuit, quàm aliis omnibus: Hic est corallus philosophicus vegetabilis; animalis &mineralis, qui in amplissimo mari delitescit, nec agnoscitur, nisi oculis ignarorum exponatur &manibus inseratur: At cautissimè sub aquis resecandus erit, ne succum &sanguinem amittat, &nil nisi terrestre chaos absque verâ suâ formâ remaneat: In hoc enim omnis difficultas coralli captandi versatur, praeter quam vix ulla occurrit: Humiditatem superfluam intelligo, quae interficit lapidem, nisi separetur, quae corallinum ruborem apparere non sinit, quae coagulationem, dum adest, non admittit. S ij Der EMBLEMA XXXIII. De secretis Naturae. Hermaphroditus mortuo similis, in tenebris jacens, igne indiget.