Latin
EPIGRAMMA XXXIII
Michael Maier, Atalanta fugiens 142
Unproofread scanNot analysed yet
CX arcanis naturae est, quòd, ingruente hyeme, ranae &hirundiEnes, aquis submersae, veluti mortuae jaceant, &vere novo calore Solis operante recuperent sensum &motum seu vitae sensitivae actionis peragant: Quod si verò ipso Brumali tempore in aquis repertae m aërem seu hypocaustum calidum adferantur, mox sese movere, ut in aestate, incipiunt: Unde apparet, quod illis nil nisi calor deficiat externus, qui calorem naturalem internum conclusum excitet &in actum deducat: Eodem modo Philosophide suo Hermaphrodito loquuntur, qui si in tenebris jacens appareat mortuus, ignis calore indigeat: In tenebris verò jacere dicitur, dum per noctem hyemis opacam &frigidissimam dimittitur, hoc est, in nigredine, quae frigidit atis signum est, manet, à quâ ad albedinem per majorem ignis intensionem adduci debet, &adhuc per majorem, ad rubedinem: Absque calore enim, ut Bodillus in turba ait, nihil generatur, &balneum intensi caloris perire facit, si verò frigidum sit, fugat, si autem temperatum sit, corpori conveniens &suave fit. Ibidem Bonellus, cuncta, inquit, quae vivunt, Deo sic volente, etiam moriuntur: Propterea illa natura, cui humiditas adempta est, cùm per noctes dimittitur, mortuo similis videtur &tum illa natura igne indiget quousque corpus &illius spiritus in terram vertatur, &tunc fit pulvis mortuo similis in suo tumulo: His peractis reddit ci Deus spiritum &animam, &omni infirmitate ablatâ confortata est natura nostra &emendata: Oportet igitur illam rem comburere absque timore, &c. Ignis itaque, qui omnes alias res destruit, hanc construit, quae reliquis mortem, huic vitam praebet. Unicus est Phaenix, qui reparatur igne, qui innovatur flammis &ex cinere emergit redivivus, atque hic Philosophis solis notus, crematur &in vitam revocatur, quicquid alii somnient de ave, nescio quâ, volatili, nusquam existente, nec vi â, nisi fabulosè Est autem Hermaphroditus, de quo Philosophi loquuntur, mixtae naturae, masculeae &foemineae, quarum una transit in alteram calore operante; Ex foemina enim fit masculus, quod non adeò mirum in Philosophorum opere videri debet, cùm &sexum mutasse quamplurimos, si historiis fides habenda est, repertum sit: Poëtae Cenea, Iphin &Tiresiam commemorant, ut Pontanus in stellis: Poeniteat generis tamen &se Cenea malint, Aut in foemineam penitùs transire figuram: Et Ausonius: Moeret in antiquam Ceneus revocata figuram. Ita Licinio Crasso &C. Cassio Longino Coss Cassini puer factus est ex