# Atalanta fugiens 142

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/142

CX arcanis naturae est, quòd, ingruente hyeme, ranae & hirundiEnes, aquis submersae, veluti mortuae jaceant, & vere novo calore Solis operante recuperent sensum & motum seu vitae sensitivae actionis peragant: Quod si verò ipso Brumali tempore in aquis repertae m aërem seu hypocaustum calidum adferantur, mox sese movere, ut in aestate, incipiunt: Unde apparet, quod illis nil nisi calor deficiat externus, qui calorem naturalem internum conclusum excitet & in actum deducat: Eodem modo Philosophide suo Hermaphrodito loquuntur, qui si in tenebris jacens appareat mortuus, ignis calore indigeat: In tenebris verò jacere dicitur, dum per noctem hyemis opacam & frigidissimam dimittitur, hoc est, in nigredine, quae frigidit atis signum est, manet, à quâ ad albedinem per majorem ignis intensionem adduci debet, & adhuc per majorem, ad rubedinem: Absque calore enim, ut Bodillus in turba ait, nihil generatur, & balneum intensi caloris perire facit, si verò frigidum sit, fugat, si autem temperatum sit, corpori conveniens & suave fit. Ibidem Bonellus, cuncta, inquit, quae vivunt, Deo sic volente, etiam moriuntur: Propterea illa natura, cui humiditas adempta est, cùm per noctes dimittitur, mortuo similis videtur & tum illa natura igne indiget quousque corpus & illius spiritus in terram vertatur, & tunc fit pulvis mortuo similis in suo tumulo: His peractis reddit ci Deus spiritum & animam, & omni infirmitate ablatâ confortata est natura nostra & emendata: Oportet igitur illam rem comburere absque timore, &c. Ignis itaque, qui omnes alias res destruit, hanc construit, quae reliquis mortem, huic vitam praebet. Unicus est Phaenix, qui reparatur igne, qui innovatur flammis & ex cinere emergit redivivus, atque hic Philosophis solis notus, crematur & in vitam revocatur, quicquid alii somnient de ave, nescio quâ, volatili, nusquam existente, nec vi â, nisi fabulosè Est autem Hermaphroditus, de quo Philosophi loquuntur, mixtae naturae, masculeae & foemineae, quarum una transit in alteram calore operante; Ex foemina enim fit masculus, quod non adeò mirum in Philosophorum opere videri debet, cùm & sexum mutasse quamplurimos, si historiis fides habenda est, repertum sit: Poëtae Cenea, Iphin & Tiresiam commemorant, ut Pontanus in stellis: Poeniteat generis tamen & se Cenea malint, Aut in foemineam penitùs transire figuram: Et Ausonius: Moeret in antiquam Ceneus revocata figuram. Ita Licinio Crasso & C. Cassio Longino Coss Cassini puer factus est ex

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
