# Atalanta fugiens 143

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/143

virgine: Et Licinius Mutianus apud Plinium prodit, visum à se Argis Aristontem, cui nomen Aristusae fuisset; nupsisse etiam, mox barbam & virilitatem provenisse, uxoremque duxisse: Plinius ipse ait se vidisse in Africa mutatum in marem die nuptiarum L. Cossicium civem Tisdritanum: Haec vera esse & multis aliis comprobari posset, si opus foret: Ex calore verò auctiore reddito genitalia membra seu virilia ex corpore protrusa certum est. Cùm enim foemina sit longè mare frigidior, interiusque abscondita habeat, quae mas foris, ut medici dicunt, hinc natura dubia, num marem an foeminam generaret, foeminam expressit exteriùs, licet marem interiùs meditata sit. Hinc calore per aetatem crescente & motu accedente recondita membra eruperunt seque omnibus visenda monstrârunt: Eodem modo apud Philosophos foemina calore aucto fit masculus, hoc est, Hermaphroditus foemineum sexum amittit, & fit mas fortis & severus, qui nihil muliebris in se habeat mollitiei aut levitatis. Ita à celeberrimo illo Casp. Tagliacotio Bononiensi medico vidimus aliquando artis chirurgicae industriâ nobilem puerum Hermaphroditum in perfectum marem, generandae soboli (ut spes erat) aptum, mutatum vel potiùs promotum esse, facto per mentulam (quod deerat ibi) foramine novo & occluso inferiori quasi muliebri. Philosophi hisce omnibus manuariis operationibus non egent. Cùm enim frigiditas & humiditas lunae adfuerit, foeminam vocant, cùm caliditas & siccitas Solis, masculum; Cùm omnes illae quatuor qualitates simul. Rebis vel Hermaphroditum; Et sic facilè conversio fieri poterit foeminae, hoc est, frigiditatis & humiditatis, in marem mutatio, quae fit solo ignis calore, ut dictum; Calor enim sequestrat & separat superfluitates humiditatum & sui ideam in subjecto Philosophico statuet, quae est tinctura. EMBLEMA XXXIV. De secretis Naturae. In balneis concipitur, & in aëre nascitur, rubeus verò factus graditur super aquas.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
