# Atalanta fugiens 154

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/154

BB omnibus, qui lapidis nomen & potentiam vel semel audiveArunt, nisi sint ex penitùs incredulis, quaeri solet, ubi inveniendus sit, ut rectâ quasi viâ ad eam currant? Respondent Philosophi duplici modi: Primò quod Adam eum secum ex Paradiso attulerit, quod sit in te, inme, inque omni homine, quod volantes eum secum portent ex longinquis locis. Secundò, quod in terris, montibus, aëre & flumine reperiatur. Utri igitur viae insistendum, an huic, an illi? Utrique, ut opinor, sed suo respectu; licèt haec nobis magis arrideat & securior videatur. In terras projectus dicitur, quia elementum terrae primò apparet in obscuro & nigro corpore. Deinde, quia vilis, parvi precii res sit, quae in viis peregrinantium & in ipso fimo calcatur. Unde Rosarius, & si vero, inquit, nomine nuncuparem, insipientes cum esse non crederent. Et Morienus Calidi quaerenti, an multùm de eo inveniatur, respondet: Non est hoc nisi, sicut sapiens dicit, ad divitem scilicet & pauperem, & ad largum & ad avarum, euntem quoque & sedentem. Nam hoc in viis projicitur, & in sterquiliniis suis calcatur, & multijam in sterquiliniis foderunt, ut hoc ab eis extraherent, & in hoc decepti sunt. Mundus quoque in turba inquit, si venditores cognoscerent eam, non venderent eam tam vili precio. Et Arnoldus asserit, quod lapis gratis haberi possit, in tanta copia, qua quis velit, nec interrogandus quispiam sit eam ob causam. Quae omnia vera sunt. Quis enim, nisi inhumanus, petenti aquam & terram denegabit? Cymbri antiquissimi à Romanis cùm eadem munera petiissent, nec obtinere possent, effusis copiis Italiam ingressi multa millia Romanorum cum Consulibus suis trucidârunt, ut historię testantur. Terra enim, ut mater omnium preciosissima est, ut materia putrefactorum ultima, vilissima; Nil vilius luto aut coeno, quod tamen nihil aliud est quàm terra aquae mixta. Quid gleba terrae communius? Attamen Euripylus Neptunifilius eam Heroibus Argonautis pro xenio obtulit, ex quâ non recusatâ, sed gratoanimo acceptâ, post dissoluta in aqua Medea multa vaticinata est Oportet enim terram in aqua dissolvi, aliàs nec haec, nec illa quicquam valet: Hoc modo lapis projicitur in terras, in quibus tamen abjectus non permanet, sed exaltatur ad montes, utpote Athum, Vesuvium, Aethnam, & his similes flammivomos, quales in diversis orbis partibus permulti visuntur. In his enim ignis perpetuus ardet, qui lapidem sublimat, & ad summam dignitatem evehit.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
