# Atalanta fugiens 155

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/155

In montibus, ut crescit, in rudi forma ex sulfure & argento vivo, sic in montium vertice maturatur & perficitur, ubi & provenit herba, sine qua ignis temperari nequit; quia hac frigidâ & humidâ in ignem conjectâ ejus vehementia retunditur per sui contrarium: A montibus ad aërem transit, ubi habitationem invenit. Aër enim ipsi domus sit, quâ circumdatur, quod nihil aliud est, quàm quod portetur inventre venti, nascatur in aëre, de quibus terminis antea dictum est. Tandem in fluviis pascitur, hoc est, in aquis, Mercurius: Inde in ejus honorem Athienienses hydrophoria agebant, quia materia Philosophorum lapidis est aqua, ut Rosarius inquit, & intelligitur de aqua illorum trium. Quam ob causam Mercurius triceps quoque dicebatur, utpote marinus, coelestis & terrestris, quia aquae, terrae & aëri adesset. A Vulcano educatus traditur, furacitate insignis, quia Mercurius igni assuefieri docetur, qui volatilis est, & secum aufert id, cui miscetur. Aegyptiis leges & disciplinam, imò Thebanis quoque sacerdotibus & magnae mundi parti, antiquitus, religionem dictavit, quia à chymicis institutis Aegyptii politiam, & ressacras habuerunt, ab his Graeci, ab his Ronani, ab illis quàmplurimae aliae gentes, ut latiùs alibi demonstratum est. Argum saxo occidit, seu lapide & Battum in lapidem indicem convertit. Quid multis? Chymicorum volumina omnia nil nisi Mercurium inculcant, unoque hoc versiculo ejus potentiam satis confirmant; Est in Mercurio quicquid quaerunt sapientes. Hic itaque quaerendus erit, donec inveniatur, sive in aëre, igne, aquis aut terra moretur. Vagus enim est & nunc huc, nunc illuccurrens proDeorum chymicorum ministerio, tanquam illis à pedibus, quod officium ejus indicatur, dum Angeliam ipsi filiam nonnulli asscribant. B ij Drey EMBLEMA XXXVII. De secretis Naturae. Tria sufficiunt ad magisterium, fumus albus, hoc est, aqua, leo viridis, id est, aes Hermetis, & aqua foetida.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
