# Atalanta fugiens 159

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/159

Haec Rosarius: Hoc est aurum & aes Philosophorum & lapis in capitulis notus, fumus, vapor & aqua, sputum lunae, quod Solis lumini jungitur; Hicleo viridis pugnat cum dracone; sed ab eo superatur & successu temporis devoratur; putrefacto autem leone dulcedo ex ejus ore (velut à Sampsone occisi proventura speratur. Draco superior factus leoninâ adeò se carne replet, ut paulo crepet & emoriatur: Ex quo, cum Leonis adeps per se quotidianus febrib. medeatur, apudque reges & populos eo perunctis gratia & favor concilietur, Medicina praestantissima fieri poterit, quae permultis affectibus fit utilissima. Tertio sequitur fumus albus, qui si coaguletur, fit aqua & aqua officium pręstat in abluendo, solvendo, & maculas abstergendo instar saponis: Hic est ignis contra naturam, quem vide ut invenias, ita dictus, quia contrarius est naturae retexendo & destruendo illud, quod ea diligenti curâ composuit: Hic ignis non est ex spiritu vini aut oleo incensus sed ex materia incombustibili, aequalis perdurationis & caloris, & est ignis absque luce & combustione magnae virtutis & efficaciae, quem reperire in tenebris, cùm non luceat, est non exiguae difficultatis, sed operi debito applicare modo, longè majoris; cujus circumstantias & proprietates in diversis locissatis descripsimus. Dae EMBLEMA XXXVIII. De secretis Naturae. Rebis, ut Hermaphroditus, nascitur ex duobus montibus, Mercurii & Veneris.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
