Latin
EPIGRAMMA XL
Michael Maier, Atalanta fugiens 170
Unproofread scanNot analysed yet
quod quasi caeterarum omnium vires &proprietates non tantùm aemulentur, sed quoque superent. Sybaris, Axus Macedoniae Melas Boeotiae, fluvii, nigras reddunt pecudes, si bibantur; Crathis verò, Clitumnus Mevaniae &Caphisu fluvii ex nigris albas. Aquae Sinuessanae in Campaniae regione sterilitatem utriusque sexus abolent. Afrodisius fluvius mulieres steriles facit: Cabura fons Mesopotamiae aquam habet jucundè olentem; Anygri aqua in Peloponneso admodum foetet: JoviS Hammonii fons die friget, noctu calet, manè &vesperi tepet alternis vicibus. Reliqua ne moremur, omnia etiam contraria sibi invicem à Philosophorum aquis praestantur. De quibus Lullius lib. de Quinta essent. distin: 3. de inceratione; Et sic est, inquit, duplex consideratio in arte, scilicet componere ex una natura unius metalli duos liquores contrarios in compositione; unum, qui virtutem habeat fixantem, congelantem &indurantem, &alterum, qui sit volatilis, infixus &mollis. Iste verò secundus liquor induratur, fixatur &congelatur per primum: Ex quibus ambobus liquoribus resultat unus lapis congelatus fixus &induratus, qui habet virtutem congelandi non congelatum, indurare mollificum &mollificare durum. Ex quibus apparet quae sint aquae illae binae, &cur in unam aquam redigendae: Lapis enim aqua dicitur, quia funditur, &vice versa, aqua lapis, quia teritur. Verùm ex locis diversis hae aquae ducuntur, interdum longo tractu, velut Romae videre est circa Aquam Virginis aliósque fontes factitios, &deinde per confluxum miscenda sunt, ut una fiat ex duabus. Si enimuna est virtutis calidae &altera frigidae, commixtae mixtas vires obtinebunt &miro modo se invicem temperabunt: Hinc aquae medicatae &thermae praestantissimae orientur, quae omnis generis morbos &affectus profligabunt, hominemque firmae sanitatirestituent Natura quidem occulto suo compositionis artificio multas aquas terrae gremio cum diversis minerarum virtutibus confundit &miscet, quae plurimis aegris sint salutiferae, sed siars accedatcum debito regimine, praemissis universalibus evacuationibus aliísque praemittendis, &misceat inter se miscenda, compositio illa longè effacior erit. Quae quamvis artificialis videatur, est tamen merè naturalis, quia res fit una &simplex, homogenea ex diversis, quae arte nunquam fieri potest.