# Atalanta fugiens 170

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/170

quod quasi caeterarum omnium vires & proprietates non tantùm aemulentur, sed quoque superent. Sybaris, Axus Macedoniae Melas Boeotiae, fluvii, nigras reddunt pecudes, si bibantur; Crathis verò, Clitumnus Mevaniae & Caphisu fluvii ex nigris albas. Aquae Sinuessanae in Campaniae regione sterilitatem utriusque sexus abolent. Afrodisius fluvius mulieres steriles facit: Cabura fons Mesopotamiae aquam habet jucundè olentem; Anygri aqua in Peloponneso admodum foetet: JoviS Hammonii fons die friget, noctu calet, manè & vesperi tepet alternis vicibus. Reliqua ne moremur, omnia etiam contraria sibi invicem à Philosophorum aquis praestantur. De quibus Lullius lib. de Quinta essent. distin: 3. de inceratione; Et sic est, inquit, duplex consideratio in arte, scilicet componere ex una natura unius metalli duos liquores contrarios in compositione; unum, qui virtutem habeat fixantem, congelantem & indurantem, & alterum, qui sit volatilis, infixus & mollis. Iste verò secundus liquor induratur, fixatur & congelatur per primum: Ex quibus ambobus liquoribus resultat unus lapis congelatus fixus & induratus, qui habet virtutem congelandi non congelatum, indurare mollificum & mollificare durum. Ex quibus apparet quae sint aquae illae binae, & cur in unam aquam redigendae: Lapis enim aqua dicitur, quia funditur, & vice versa, aqua lapis, quia teritur. Verùm ex locis diversis hae aquae ducuntur, interdum longo tractu, velut Romae videre est circa Aquam Virginis aliósque fontes factitios, & deinde per confluxum miscenda sunt, ut una fiat ex duabus. Si enimuna est virtutis calidae & altera frigidae, commixtae mixtas vires obtinebunt & miro modo se invicem temperabunt: Hinc aquae medicatae & thermae praestantissimae orientur, quae omnis generis morbos & affectus profligabunt, hominemque firmae sanitatirestituent Natura quidem occulto suo compositionis artificio multas aquas terrae gremio cum diversis minerarum virtutibus confundit & miscet, quae plurimis aegris sint salutiferae, sed siars accedatcum debito regimine, praemissis universalibus evacuationibus aliísque praemittendis, & misceat inter se miscenda, compositio illa longè effacior erit. Quae quamvis artificialis videatur, est tamen merè naturalis, quia res fit una & simplex, homogenea ex diversis, quae arte nunquam fieri potest.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
