# Atalanta fugiens 171

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/171

Crama quidem & confusio ab arte causatur absque naturae ope non vera & naturalis unio, quae à sola fit natura: In Theriaca variorum simplicium est mixtio arrificialis, quae per contritionem & fermentationem sit, at nemo eam naturalem compositionem, multo minùs homogeneum Medicamentum affirmabit, nisi temerè De substantiarum mixtione artificiali constat, quod non per minima se invicem ingrediantur, quamvis humana industria iterùm ab invicem discerni ac separari nequeant. At de qualitatum omnium mixtione disquiritur, numprimae omnium simplicium Theriacae, in unam Quintam essentiam transierint, an vero adhuc in suis pulveribus vel substantiis, ut prius, sint velut accidentia in subjecto vel color in pariete; Ac de inde quid de secundis, tertiis & quartis qualitatib. dicendum? Probabileest omnes qualitates in suis propriis adhuchaerere subjectis, nec vera naturali mixtione inter se compori: Alias si qualitates corpora sua relinquerent, essent quatuor quintae essentiae in quolibet composito artificiali, juxta numerum ordinis qualitatum, primarum, secundarum &c. absque suis corporibus, & separabiles; quod ita se non habet De coagulo leporino scribunt, quod in fluxu à tenuitate sanguinis, eum sistat & quasi coagulet, in coagulatione verò & grumis eundem incidat & resolvat; sic aceti, plumbi & multorum aliorum sunt contrariae operationes pro diverso eorum usu, quia natura ita mirabiliter ea miscuit: sic & aqua Philosophica diversas & contrarias, habet virrutes. quia natura ex contrariis artis adminiculo eam miscuit in unam indivisibilem substantiam, quae nihil aliud est nisi Quinta essentia, respectu aliorum cum ea miscendorum. Adonis EMBLEMA XLI. De secretis Naturae. Adonis ab apro occiditur, cui Venus accurrens tinxit Rosas sanguine.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
