# Atalanta fugiens 179

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/179

Ad impossibila enim credenda vel peragenda nemo impellitur, nisi ipse debilis memoriae, obtusi ingenii & fatuae imaginationis, ut sibi imponat falsa pro veris accipiendo & vera pro falsis renuendo: Ajunt quoque se non curare de verbis, quicquid dicatur, sed saltem de rebus, quid intelligatur; Et verba esse propter res & non res propter verba. Exempli gratia, dicat quis, tincturâ Philosophicâ vitrum fieri malleabile. Quid ni hoc credidero, si modò ratio dictet? Tertiò Experientia dabit perspicilia, quibus remota videri possint; Haec sunt instrumenta optica imbecillitatem oculorum humanorum juvantia & corrigentia, arte inventa & facta. His persimilia sunt Experimenta circa mineralem materiam cujusque generis tentata, visa vel verè audita; quae quò plura fuerint inmemoria, eò plura ratiocinatio inde sumet & inter & cum aliis comparabit, ut animadvertat, quid sit verum, quid non. Quartò Lectio quasi lampada perspicuam in intellectu incendat, sine qua erunt ubique tenebrae & densae nubes. Debet autem lectio bonorum authorum saepè iterari; aliàs nihil proderit. Hinc Bacasser in turba: Qui ergo inquit, longanimis eris, libenterque patientiâ fruitur, in tramite justo hujus artis meabit qui verò citius seputat ex libris nostris fructum capere posse fallitur satiusque fuerat, non inspicere quidem, quàm unquam contigisse: Et quae ibidem sequuntur. 3 ij Hor

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
