Latin
EPIGRAMMA II
Michael Maier, Atalanta fugiens 18
Unproofread scanNot analysed yet
APUD Peripateticos &rectè judicantes Philosophos statuiAtur; quod Nutriens vertatur in substantiam nutriti, eique assimiletur non quidem ante, sed post alterationem ejus, idque verissimum Axioma habetur: Quomodo enim nutrienti, quod jam ante simile &idem sit cum nutrito, opus esset mutatione suae essentiae, quae si accideret, non maneret idem nec simile; Aut quomodo ea, quae assimilari nutrito nequeunt, pro nutrimento assumerentur, ut sunt ligna, lapides &ejusmodi alia? Primum itaque ut inane, sic alterum, naturae adversum est. Lacte autem animalium nutriri hominem recens natum non alienum est à natura: quia assimilatio ejus fieri potest, at longè facilius materni, quam alterius: Unde medici concludunt, ad sanitatem, similitudinem substantiae &morum, nec non robur conferre infanti, si propriae matris lacte semper foveatur &educetur, econtra, si alieno. Haec est harmonia omnis naturae, quod similegaudeat suo simili, ejusque vestigia imitetur, quantum potest, in omnibus ex tacito quodam consensu &conspiratione. Idem usu venit in naturali Philosophorum opere, quod aequè à natura regitur in sui conformatione, quàm infans sub utero materno: Et licet pater &mater, ipsaque nutrix illi similitudinariè asscribantur, non tamen artificiale est magis, quàm animalis cujusque generatio: Semina bina quodam delectabili artificio conjunguntur ab animalibus &utroque sexu hominis, ex quibus unitis per successivam alterationem fit Embryo, qui crescit &augetur, vitam &motum acquirit, deinde lacte nutritur: Mulier verò conceptionis &impraegnationis tempore in calore, cibo &potu, motu &quiete, aliisque se temperatè ut gerat, necesse est, aliàs abortus sequetur &concepti foerus destructio, quae observatio in G rebus non naturalibus, quia à medicis secundùm artem suam prae scribitur, artificialis quoque est. Eodem modo semina si sint non conjuncta in opere Philosophico, conjungi debent: Quod si verò alicubi conjuncta invenirentur, ut in ovo semen galli &gallinae substantia habentur simul in uno continente, tum esset Philosophorum opus adhuc magis naturale, quàm generatio animalium. At demus, ut philosophi testantur, quod unum veniat ab orienti &alterum ab occidente, fiantque unum, quid plus administratur hisce, quàm mixtio in suo vase, calor tem peratus &nutrimentum?