# Atalanta fugiens 183

Michael Maier, Atalanta fugiens, EMBLEMA XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/183

Cùm coeperunt ova edere, aliquid adferunt ex Indico tractu, quod est tanquam nux, intùs habens, quod moveatur, sonumque subinde reddat, quod ubi sibi apposuerunt, multos foetus producunt, sed unus tantum remanet, qui IMMuSuLus vocatur. Hermodorus Fonticus apud Coelium testis est, vultures esse omnium animalium innocentissimos, quia nihil prorsus attingant eorum, quae serant homines, plantent, alant. Animantium praeterea nullam interimant. Volucribus quoque vel mortuis abstineant, quodam cognationis intellectu: Hinc in auguriis praestantissimi habebantur, ut indicant Urbis Romae primordia. Has vulturum proprietates ferè omnes cùm Philosophicus ales exprimat, hinc non immeritò vultur ab Hermete aliisque appellatur, qui & tardus in volatu & niger colore est; Concipit ex sese: Sic enim Rosarius circa finem; Et ipse est draco, qui maritat seipsum & impraegnat seipsum & parit in die suo, &c. Et Rosinus ad sarratant: Et ipsum est serpens seipsum luxurians, seipsum impraegnans & in die una parturiens, &c. Diutissimè vivit & superest, seque multiplicat. Quod enim Virgilius de Phoeniceave scribit, huic aequè (quia eadem est) convenit: Alipedem cervum corvus ter vincit, at illum Multiplicat novies Phoenix reparabilis ales: Hujus nidos attinge re valdè difficilè est: Cum serpente Mercuriali pugnat, eumque vincit, hoc est, Sol cum luna. Ex vento concipitur, & in ventre ejus portatur, & in aëre nascitur. Aetites lapis lapillum habens intra se sonantem, à multis totum dicitur. Unus saltem immusalus in nido Philosinvenitur. Innocentissima quoque avis est Philos quia nulli nocet, omnibus scientibus prodest, & in auguriis praestantissima. At cur in monte nidificat; & sedens ita clamat? Respondet Rosinus ex Rasi, qui inquit: Contemplare altißima montana, quae sunt à dextris & à sinistris, ac ascende illuc: Ibilapis noster invenitur. & in alio monte qui fert omne genus pigmentorum; & spiritus vel species, ibi similiter est: Morienus: Conscendite alta montana, arboribus consita quia ibi lapu noster invenitur & absconditus ect: Et Harmes: Recipite lapidem benedictum, comminuite & lavate lapidem rubeum, de quo extrahitur, qui invenitur in montibus & maximè aliquando in cloacis vereribus. Durch EMBLEMA LXIV. De secretis Naturae. Dolo Typhon Osyridem trucidat, artusque illius Hinc inde dissipat, sed hos collegit Isis inclyta

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
