Latin
EPIGRAMMA XLIV
Michael Maier, Atalanta fugiens 186
Unproofread scanNot analysed yet
SYRIDIS allegoriam alibi, nempe in 1. lib. Hieroglyph. ad suam veram originem, quae Chymica est, reduximus &plenariè explicavimus. Quocirca hic eadem repetere (quamvis eadem de iisdem dici debeant) supervacaneum arbitramur. At nihilominùs discursum hic instituemus parallelum, qui intra carceres Antiquae Chymiae (quę tota poëtis decantata &figurata est) semper versabitur &manebit. Osyridem tu mihi Deum, aut regem Aegyptium persuadebis? Non credam, etiamsi persuaseris, ut credam: Longè aliter enim canes, longè aliter (ut est in proverbio) sues olent: Deum planè nego, &tu mihi assentiêris, nisi sis Ethnicus aut distortae à recta ratione opinionis. Regem nec fuisse, demonstratur ex circumstantiis omnib. quae alibi considerantur: Sol est, sed Philos. cujus nomen cùm illi passim attributum legatur, vulgares, qui nullum alium nisi mundanum illud lumen noverunt, pro eo interpretati sunt. A sole mundi sol Philosophorum denominationem habet, quia proprietates naturae ab illo sole coelesti descendentes, aut ei convenientes, continet. Sol itaque Osyris est, Dionysus, Bachu, Jupiter, Mars, Adonis, Oedypus, Perseus, Achilles, Triptolemus, Pelops, Hippomenes, Pollux. Luna verò Isis, Juno, Venus, mater Oedypi, Danae, Deidamia, Atalanta, Helena: Item Latona, Semele, Europa, Leda, Antiope, Thalia. Atque hae sunt compositi partes, quod ante operationem lapis dicitur, &nomine omnis metalli, Magnesia: post operationem, Orcus, Pyrrhus, Apollo, Aesculapius. Adjuncta sunt, Typhon, Python, Aper: Artifex Hercules, Ulysses, Jason, Theieus, Pyrithous: Labores &pericula innumera, quae ab his artificibus exantlata fuere. Videantur Herculis labores, Ulyssis errores, Jasonis pericula, Thesei conatus &Pyrithoi remorae Magnum hoc est materiae &doctrinae volumen, per quod Vulcanus, Mercurius &Saturnus omnibus paginis currunt &recurrunt, hic ut pater omnium &causa, sine qua non, ille, ut materia &forma, iste, ut efficiens. Sol ducit sororem lunam in uxorem. Jupiter Junonem, ut Saturnus Rheam, &Osyris Isidem: Dionysus ex matre Semele combusta fulmine J ovis eripitur immaturandus in femore Jovis patris, Aesculapius ex Coronide matre: Dionysus adultus novam vini potionem monstrathominibus usque in Indiam expeditionem suscipiens; Osiris &Triptolemus, frugum seminationem &usum, Aesculapius, medicinae administrationem: Dionysus Graecis sic dictus, Romanis Bacchus est, Aegyptiis Osiris, Syriis Adonis.