# Atalanta fugiens 193

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/193

EPIGRAMMA XLVI. Upiter è DELPHIS aquilas misisse gemellas Fertur ad Edas Occiduâsque plagas: Dum medium explorare locum desiderat Orbis, (Famaut habet) Delphos hae rediêre simul. Ast illae lapides bini sunt, unus ab ortu, Alter ab occasu, qui bene conveniunt. APOLLINEM APOLLINEM antiquissimum ex Vulcanonatum, Athenarum cuAstodem tradit Cicerolib. de natura Deorum. Quae quidem opinio, si ut debet, ad allegoriam transferatur, est verissima; Quia Vulcanus Solem Philosophicum, qui Apollo est, producit. Sed praevaluit, quod ex Jove natus sit; Cùm verò Latona utero gestaret gemellos Apollinem & Dianam, quos ex Jove conceperat, Juno Zelotypa Pythonem horrendae vastitatis serpentem immisit, qui gravidam prosequeretur & vexaret.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
