# Atalanta fugiens 195

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/195

Ejusque fontis aqua pota vim vaticinandi praebebat; sed tamen brevioris vitae reddebantur ejus aquae potores. Cùm itaque concursus fieret ex omnibus Europae, Asiaeque partibus ad oraculum Delphicum, poëtae eum locum, nempe Parnassum esse in medio terrae fabulati sunt; idque ab exemplo Jovis probarunt, qui duab. aquilis emissis id experimentatus fuerat: Verùm cùm haec res historiae fide non nitatur, non à veritate alienum est, eam chymicis asscribere, praesertim cùm totus Apollo, ut dictum, sit chymicus origine, licet daemon postea hominum supstitionem sub eo nomine confirmârit & vaticinia dederit. Duae aquilae sunt duo lapides, ex quib. unus ab oriente, alter ab occidente venit; quod Philos. multis modis demonstrârunt. Illas Jupiter emisit, utpote suas armigeras. Aquila autem Apollini seu Soli amica videtur, quia pullos suos probat ad Solem, quem si sustinere nequeant, ut degeneres excludit. Ejus pennae aliis reb. consertae dicuntur non putrescere, & aliarum avium pennas devorare, facilè inaurationem admittere. Non senio, nec aegritudine moritur, sed fame. Crescens n. rostri superioris aduncitas impedit, ne cibum queat capere; quâ abjectâ in fontem ter se mergit, eoque modo redire fertur adjuventutem. Hinc Psalmographus: Renovabitur, ut aquilae, juventus tua: Ex volatilib. nunquam fulmine tangitur. Pugna est illi in draconem, qui propterea ejus ova consectatur: Quae omnia ejus naturae munera causam praebuerunt, cur Philos. aquilam in arte sua praedicent, eique lapidem assimilent, cujus rei cùm innumera exempla in libris eorum sint obvia, hîc plura non adferemus. Der EMBLEMA XLVII. De secretis Naturae. Lupus ab Oriente & Canis ab Occidente venientes se invicem momorderunt.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
