# Atalanta fugiens 197

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/197

EPIGRAMMA XLVII. TInc, ubi Soloritur, Lupus advenit, ast ubi Ponto Mergitur, indecanis, qui duo bile tument: Huncis, & hic illum, stimulante furore momordit, Et rabidus rictu visus uterque fuit. Sunt gemini hi lapides, gratis qui danturubique omnibus atque omnitempore, quos teneas. DHILOSOPHI multis in locis duorum meminêre lapidum gratis nobis datorum, ut Isaac, Arnoldus & alii, inter quos Avicenna dicit eos in stercore jacere abjectos, neglectos vulgò, qui si conjungantur, perficiant magisterium: Quidam attollunt Mercurium occidentalem, qui praetulit se auro & illud vicit?

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
