Latin
EPIGRAMMA XLVII
Michael Maier, Atalanta fugiens 198
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm omnium optimè Author consilii conjugii solis &lunae ex Aristotelis Epistola binos describit lapides, ubidicit: Quod hujus artis duosunt lapides, principales, albus &rubeus mirabilis naturae: Albus in occasu solis incipit apparere super facies aquarum, abscondens se usque ad mediam noctem &postea vergit in profundum: Rubeus verò ex opposito operatur, quia incipit ascendere super aquis in ortu solis usque ad meridiem &postea descendit in pro fundum. Hritaque lapides sunt ante dictae aqlae à Jove Delphis emissae; Hiquoque sunt lupus &canis, ex diversis seu oppositis terrae plagis venientes, quorum unus momorditalterum &ambo rabiosi facti sunt, veluti testatur Rhasis in Epistola: Hi lapides sunt verissimum Bezoar ex quibus praestantissimum mittit India Orientalis ex ferarum ventre depromptum, aliud sed minoris efficaciae dat India Occidentalis, Peruana, ex cicuribus animalibus acceptum; Sic oriens dat lupum atrocissimum, occidens canem hominibus familiarem, hoc est, Sulphur ab Eoo, Mercurius ab Hesperio tractu venit; ex quibus hic mollis &tractabilis, illud cholericum &iracundum existit: Qui duo quàm primum se invicem offendunt, in mutuos morsus incidunt: Canis verò magnitudine insignis primam victoriam obtinet prostrando lupum &semianimem reddendo: At lupus vires recolligens post canem dejicit eique dejecto instat usque ad internecionem; Interim non minora vulnera nec minus lethalia, quam intulerat cani, ab eo recipiens, donec se mutuis conficiant &interimant morsibus: De lupo Rosinus ad Euthiciam, inquit quod sit miles victor duorum roboratus multi precii &intensissimi roboris, perforans corpora, cumiis obviat, &est albus apparitione rubeus experimento, estque mas qui lunam duxit in uxorem, quem nonnulli putant aurum esse preciosissimae connexionis, cujus congelatum nunquam dissolvitur, neque vestigia delentur quod Deus sanctis Philosophis &electis largitus est: Scito, quod natura cepit com