Latin
EPIGRAMMA XLVIII
Michael Maier, Atalanta fugiens 203
Unproofread scanNot analysed yet
Democriti pater adeò dives fuit, ut exercitui Xerxis Epulum dederit, &Pythius quidam opulentissimus obtulit eidem stipendium totius exercitus &commeatum ad menses quinque, si modò unum ex quinque filiis, natu minorem, qui suae senectutis esset solatium, ne in castra regia ire cogeretur, domi retinere liceret; sed barbarus rex indignissimè petitionem Pythii fere norem natu filium in duas partes dissectum palis uurimque ad viam regiam aanigi, per quam totus exercitus transiturus erat, ut annotat Sabellicus lib. 2. Ennead. 3. Sed horum divitiae nihil ad opes hujus Regis, quae sunt absque dimensione &numero. Hunc sanatum &ab aquis liberatum Reges omnes, &potentes aliarum regionum honoraverunt &timuerunt. Et quando volebant videre de mirabilibus ejus, ponebant in crucibulo unciam unam Mercurii bene loti &projiciebant desuper tanquam unum granum milii de unguibus vel de capillis aut sanguine suo, &sufflabant leviter cum carbonibus, dimittebant eum infrigidari cum eis, &inveniebant lapidem, qualem scio. Hic est ille, cujus Bernhardus Comes meminit, quod sex suis aulicis tantundem regni det, quantum ipse possidet, si modò expectent, donec ipse in balneo juventutem recuperârit, &vestibus variis, nempe thorace nigro, indusio albo &sanguine purpureo ornatus sit; tum enim singulis de sanguine suo daturum, ipsosque surum divitiarum participes facturum se pollicetur. EMBLEMA XLIX. De secretis Naturae. Infans Philosophicus tres agnoscit patres, ut Orion