Latin
EPIGRAMMA XLIX
Michael Maier, Atalanta fugiens 206
Unproofread scanNot analysed yet
XLIX. ULIERES, quae se variis prostituunt viris, rarò sobolem vivaMcem concipiunt ex confusione diversorum seminum: Natura enim ingeneratione hominis &animalium plaerorumque non admittit superfoetationem, nisi fortè rarissimè: Hinc ex unico patre &matre proles quaecunque nascitur, sive sit una aut plures, ut quoque ex historiis &eventu aliter judicantium patet, inprimis Margaritae illius Hermanni comitis Hennebergiae uxoris, quae anno 1276. trecentos &sexaginta quinque enixa est puer ioha ptisatorum, &masculorum, Johannis, foeminarum Elisabethae nomine vocatorum, post demortuorum sepultura in Lausdunensi templo, uno miliari distante Haga comitum versus mare, in Hollandia, adhuc cum pelvi aerea, in qua baptizati sint, &inscriptione historiae, adhuc visitur: causam dicunt, quod Comitissa videns pauperculam mulierem gemellos in ulnis gestare, eam adulteram vocârit, quasi impossibile sit, ut plures liberi uno conceptu ex uno viro, sed ex diversis, necessariò ederentur: Unde imprecatione facta à paupere, quae se ab eo crimine puram noverat, quotquot dies in anno sunt, tot ipsa concepit in utero uno tempore &ex uno viro: Miraculum hoc quidem est, at naturale opus, quod ex divina ultione contigit: In opere autem Philosophico quod alias naturae adversum est, facilè admittitur sub allegoriae vestimento: Hic enim unus foetus tres dicitur habere patres vel etiam binos, ut &matres. Hinc Raymundus, ut citat Rosarius, noster, inquit, infans habet duos patres &duas matres: &quia ipse charè nutritus est ex tota substantia in igne, propter quod nunquam moritur: Ita Dionysus seu Bac. chus bimater appellatur, quem immaturum combustâ matre ex e jus ventre eripuit &femori suo insuit, ut pater mater factus sit: Sed, haec magis declarantur in Orionis conceptu, qui ex Apollinis, Vulcan &Mercurii commixtis seminibus in pelle bubula inclusis perio menses, natus dicitur: Monstrosa haec essent omnino, non tantùm fabulosa, nisi arcanum naturae sub his involucris lateret, non omnib. obvium. Lullius in Theorica testamenti eidem foetui Philosophico tot &ferè eosdem attribuit patres, nempe Solem, qui est Apollo sive Sol coelestis est primus hujus generationis author, qui virtute sua inenarrabili &occulta seu astrali operatur in materiam quandam Philosophis notam, tanquam in matricem mulieris, in eâque producit filium seu foetum sibi similem, cui postea sua arma &insignia virtutum, paterno jure, tradet &relinquet, hoc est, immatura maturandi &non tincta nec purgata, tingendi &purgandi potentiam.