# Atalanta fugiens 207

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/207

Quicquid enim Sol in mille annis perficit, hoc filius ejus in dimidia hora praestabit; Propterea ut vis millecuplo fortior in eo fiat quàm in Sole, pater eum Vulcano in disciplinam tradit & artifici simul, ut ab his ejus generosa indoles excolatur & viribus multiplicetur; siquidem constet à teneris assuescere multum esse: Sic Achilles Jason, Hercules Chironi erudiendi fuêre traditi eandem ob intentionem. Milo enim Crotoniata, qui puer vitulum gestavit, vir bovem sustulit ex consuetudine. Non injuriâ autem, praeter Solem, Vulcanus & artifex hujus pueri vocantur patres, quia primus ut esset, hi ut talis & tantus, effecerunt: Nec verò aequivalens didactron magistris solvi potest ob institutionem, ut nec praemium parentibus ob generationem. Hi corpus, illi animum concinnant. Si animus potior est corpore, nec illis minorreferenda est gratia, quàm his. In Orionis verò ortu Mercurius materiam, Apollo formam, & Vulcanus calorem seu efficientem causam externam praebuit. Sic quoque in opere Philosophico fieri convenit, ut tres patres inunam sobolem conspirasse videantur, in qua Philosophorum sint delitiae. Der EMBLEMAL. De secretis Naturae. Dracomulierem, & haec illum interimit, simulque sanguine perfunduntur.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
