Latin
EPIGRAMMA L
Michael Maier, Atalanta fugiens 210
Unproofread scanNot analysed yet
RACONUM mansio in cavernis terrae est, hominum verò supra terram in aëre proximo; quae duo sunt elementa contraria &jubentur à Philosophis conjungi, ut actio unius in aliud fiat: Per mulierem verò alii intelligunt, ut Basilius clave 2. Non enim utile est, inquit, aquilae nidum suum in alpibus ponere: Nam pulli ejus prae frigore nivis in summitate montium morerentur: Quod si verò aquilae draconem frigidum qui suam habitationem in petris longo tempore habuit, &ex terrae speluncis prorepit, addas ambosque in infernalem sellam ponas tum Pluto ventum afflabit, &ex frigido dracone igneum spiritum volatilem eliciet, qui suo magno calore aquilae pennas cumburet, ac sudorificum balneum excitabit adeò ut nix in summis montibus colliquescat, &aqua fiat; quo minerabile balneum bene praeparetur, ®i fortunam ac sanitatem tribuat. Admirabile sanè est, quod draco frigidus spiritum ignem de se mittet; Id tamen verum esse experientia declarat in serpentibus combustis, qui flammam venenosam assistentes inficientem emittunt. Nec frustrà dracones thesaurorum chymicorum custodes flammivomi dicuntur, ut aurei velleris, hortorum Hesperidum, Cadmi, &his similes. Degit autem hic draco in angustis petrarum subterranearum locis, quem ibi capere oportet, &aquilae seu mulieri adjungere, huic in sepulchro, illi, si mavis, in nido: Natura enim draconis est aliàs, ut insidietur ovis aquilinis, cumque aquila internecinum bellum gerat. Draconem aliquando amasse puellam, cúmque ea concubuisse, ex Gręcis scriptoribus sunt, qui tradant. Quid mirum igitur, si Philos. velint, draconem suum cum muliere in una caverna concludi debere? Greverus dracones rubeos &nigros in imâ montis voragine conjungit, igneque adurit, &pereuntibus nigris, dicit montis custodem, undiquaque illos conquirere, &in montem inferre. Merlinus in sua visione (nisi illa sit superposititia) mentionem facit draconis albi &rubei; Hi dracones, quicunque sint, sive una sit mulier, seu draco foemina, in se invicem agunt, donec utrique moriantur, &sanguinem emittant ex vulneribus, quo perfunduntur. Intelligitur verò hîc per draconem elementum terrae &ignis, &per mulierem, aëris &aquae; Unde Clangor buccinae dicit, quod draco est materia in fundo remanens post distillationem aquae ab ea: Et ex Hermete: Aqua aëris inter coelum &terram existens est vitauniuscujusque rei Ipsa enim aqua solvit corpus in spiritum, &de mortuo facit vivum, &facit matrimonium inter virum &mulierem. Etenim totum beneficium artis facit: De terra quoque sic inquit.