# Atalanta fugiens 211

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/211

Et intellige adhuc, quod ista propria terra quàm calcamus non est verum elementum, imò est elementata à suo vero quinto elemento: Nec recedit quinta substantia elementalis à suo corpore elementato de quo terraest formata. Et mox. Sed in centro terrae est virgo & elementum verum, quodi gnis non poterit ardere: Hic est draco, de quo loquimur, in centrum usque terrae se insinuans, ubi cùm magnus sit calor aestum flammeum intra se concipit, quo mulierem seu aquilam comburit. Mulier verò vel aquila, aqua est aëria; quàm nonnulli aquilam albam seu coelestem vocant, & ex Mercurio vulgari, vel salibus sublimatis conficere satagunt, sequentes in eo ductum quorundam caecorum in hacarte, lynceos se simulantium; Sed amen dico tibi, inquit Bernhardus Comes in Epist. quod nulla aqua naturali reductione speciem metallicam dissolvit, nisi illa quae permanet ei in materia & forma, & quam metalla ipsa possunt recongelare: Et mox. Nec corporibus pertinet aqua in solutionibus, quae iis in congelationibus non permanet: Et paulò post: Amen dico tibi, quodoleum naturas naturaliter incerans & conjungens ac naturaliter introducens medicinam in alia corporatingenda, non componitur ex alio extraneo, sed tantùm ex visceribus corporis dissolvendi: Aquila itaque & mulier, nec non draco ac totius ferè artis arcana hoc percepto, intelliguntur, quae fortè nimis aperco naturae gremio hactenus doctrinae filiis exposuimus & declaravimus, ut hinc DEO SITGLORIA. INDEX FUGAE in 2. 23. suprà seu 12. in g. & d. 24. suprà seu 12. in d. & a. 10. infrà in b. & a. 25. infrà seu 12. in d. & g. 12 suprà ina. & b. 33. supra in σ. & d. 28 suprà seu9. in g & a. 33. infrà ind. & g. 29. infrà seu 9. in a. & g. 43. in frà in d & g.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
