Latin
EPIGRAMMA III
Michael Maier, Atalanta fugiens 22
Unproofread scanNot analysed yet
DISCURSUS III. CI pannis lineis sordes quaedam advenerint, quibus maculentur &nigrescant, utpote terreis recrementis, per proximùm elementum, nempe aquam, eluuntur, &aëri panni exponuntur, ut calore solis, tanquam igne, quarto elemento, humiditas unà cum foecibus extrahatur, hoc si saepius contingat, qui priùs erant sordidi &foetidi, fiunt puri, &à maculis purgati: Haec est ars mulierum, quam ab ipsa natura didicerunt: Videmus enim, quod animalium ossa aëri exposita, quae primò sunt nigra &squalida, si pluvia saepè madefiant, &superveniente solis calore iterùm exiccentur per multas vices, ad summam albedinem reducantur, ut Isaacannotat: Eundem ad modum in subjecto philosophico, quaecunque adfuerint cruditates &foeces suis aquis superinfusis purgantur &delentur, corpusque ad magnam claritatem &perfectionem redigitur. Tota enim operationum chymicarum, utpote calcinatio, sublimatio, solutio, distillatio, descensio, coagulatio, fixatio &reliquae, una ablutione absolvuntur: Nam qui abluit aquis rem impuram, idem praestat, quod tot operandi formis perficitur: Igne enim, ut Rosarius Philosophorum inquit, linteamina Duenech principis sudore maculata, lavanda sunt &comburenda aquis: Unde ignis &aqua videntur mutuas sibi invicem dedisse qualitates, aut quod genus ignis Philosophici non sit idem cum communi, idemque de aqua sentiendum. De calce viva &igne Graeco exploratum habemus, quod aquis incendantur, &neutiquam extinguantur, contra naturam aliorum inflammabilium: sic camphoram in aquis ardere ante accensam affirmant: Et Gagates lapis (ut Ansel. de Bood testatur) accensus oleo faciliùs extinguitur, quàm aqua: Oleum enim commiscetur ei, ac ignitum corpus suffocat: Aqua cùm pinguedini misceri non possit, ignito cedit corpori, nisi omnino id totum tegat &obruat: Verùm id non facilè fieri potest, quia lapis est, &suprema aquae, ut oleum omne, petit: Sic naphta, petroleum &his similia incensa aquas non valdè reformidant. De carbonibus subterraneis Leodiensis ditionis quidam scribunt, quod incensi sub terra, non aquis, sed terrae pulveribus superingestis solùm extinguantur, quemadmodum