Latin
EPIGRAMMA IV
Michael Maier, Atalanta fugiens 26
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Divina &politica prohibet gradu sanguinis propinquiore Eper naturam conjunctos, matrimonio compulari, quales sunt directè ascendentes &descendentes in arbore genealogica &ad latera concurrentes, idque propter causas certissimas: At quando philosophi de matre cum filio, aut patre cum filia, seu de fratre cum sorore, conjugio jungendis loquuntur, non contra dictam legem quid dicunt aut faciunt: Quia subjecta distinguunt attributa &causae effectus: Personae enim Philosophorum ab iis differentiis sunt liberae aequè ut Adami filii filiaeque, qui se invicem in conjuges ducebant absque ullius criminis imputatione: Ratio autem potissima videtur, ut genus humanum affinitate &amicitia firmiùs coalescat &consocietur, nec in factiones familiarum inimicas &haereditarias dividatur: Eadem causa quia primis fratribus &sororibus Adamicis integra manserit, nil prohibuit, quo minus matrimonio conjungerentur: In ipsis enim solis genus humanum tum extitit, nec alii praeter ipsos, eorumque parentes, vixerunt ideóque ut sanguine connexi, sic affinitate connectendi necessario fuerunt: At succrescente hominum multitudine, quae in innumeras familias distributa, causa haec vera &aequa inventa est, ne fratres sorores ducerent: Apud philosophos alia ratio est, cur sorores nubant fratribus, nempe similitudo substantiae, ut simili conjungatur: Sunt autem in hoc genere saltemduo sibi quo ad speciem similia, quo ad sexum differentia, quorum unum fratris, alterum sororis nomine salutatur: Haec itaque eâdem &libertate &conditione, imò &necessitate inevitabili, quâ primi homines consanguinei, uni matrimonio legitimè committenda sunt: Frater est ardens &siccus ideóque valde cholericus; soror est frigida &humida, multum phlegmaticae in se habens materiae: Quae intemperie adeò differentes naturae, in amore &foecunditate, liberorúmque propagatione optimè convenire solent: Ut enim non ex chalybe &chalybe durissimo corpore, nec ex silice &silice fragili, excutitur facilè ignis, qui propagari possit, sed ex duro &fragili, hoc est, chalybe &silice; sic non ex ardente mare &ignea foemina, ut nec ex utrisque frigidis (frigiditas enim maris infoecunditas est) proles vivax suscipitur, sed ex illo calido, hac frigidiore: calidissima enim mulier, in temperamenti humani latitudine, frigidior statuitur frigidissimo sui sexus (at sano) viro, ut Lev. Lemnius in lib. de occ. nat.