# Atalanta fugiens 26

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/26

Ex Divina & politica prohibet gradu sanguinis propinquiore Eper naturam conjunctos, matrimonio compulari, quales sunt directè ascendentes & descendentes in arbore genealogica & ad latera concurrentes, idque propter causas certissimas: At quando philosophi de matre cum filio, aut patre cum filia, seu de fratre cum sorore, conjugio jungendis loquuntur, non contra dictam legem quid dicunt aut faciunt: Quia subjecta distinguunt attributa & causae effectus: Personae enim Philosophorum ab iis differentiis sunt liberae aequè ut Adami filii filiaeque, qui se invicem in conjuges ducebant absque ullius criminis imputatione: Ratio autem potissima videtur, ut genus humanum affinitate & amicitia firmiùs coalescat & consocietur, nec in factiones familiarum inimicas & haereditarias dividatur: Eadem causa quia primis fratribus & sororibus Adamicis integra manserit, nil prohibuit, quo minus matrimonio conjungerentur: In ipsis enim solis genus humanum tum extitit, nec alii praeter ipsos, eorumque parentes, vixerunt ideóque ut sanguine connexi, sic affinitate connectendi necessario fuerunt: At succrescente hominum multitudine, quae in innumeras familias distributa, causa haec vera & aequa inventa est, ne fratres sorores ducerent: Apud philosophos alia ratio est, cur sorores nubant fratribus, nempe similitudo substantiae, ut simili conjungatur: Sunt autem in hoc genere saltemduo sibi quo ad speciem similia, quo ad sexum differentia, quorum unum fratris, alterum sororis nomine salutatur: Haec itaque eâdem & libertate & conditione, imò & necessitate inevitabili, quâ primi homines consanguinei, uni matrimonio legitimè committenda sunt: Frater est ardens & siccus ideóque valde cholericus; soror est frigida & humida, multum phlegmaticae in se habens materiae: Quae intemperie adeò differentes naturae, in amore & foecunditate, liberorúmque propagatione optimè convenire solent: Ut enim non ex chalybe & chalybe durissimo corpore, nec ex silice & silice fragili, excutitur facilè ignis, qui propagari possit, sed ex duro & fragili, hoc est, chalybe & silice; sic non ex ardente mare & ignea foemina, ut nec ex utrisque frigidis (frigiditas enim maris infoecunditas est) proles vivax suscipitur, sed ex illo calido, hac frigidiore: calidissima enim mulier, in temperamenti humani latitudine, frigidior statuitur frigidissimo sui sexus (at sano) viro, ut Lev. Lemnius in lib. de occ. nat.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
