# Atalanta fugiens 31

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/31

Verùm ne quis Philosophos adeò crudeles existimet, quasi mulieri venenosum reptile admoverijubeant, sciendum hunc bufonem esse ejusdem foeminae foetum seu filium, monstroso partu editum, ideoque jure naturali, lacte materno frui & ali debere, quod verò mater moriatur, non est in voluntate filii: Nec enim matrem inficere potuit, qui in visceribus ejus concretus, & ex sanguine augmentatus fuerat usque ad partum. Ominosum sanè quid est, bufonem ex muliere nasci, quod aliàs contigisse novimus: Guilielmus Novobrigensis, Anglicus scriptor, in suis commentariis scribit (quàm fideliter, alii judicent) in lapicidina quadam ditionis Vintoniensis Episcopi, cùm lapis quidam magnus divideretur, intùs inventum bufonem vivum cum aurea cathena, eumque ex Episcopi jussu eodem loci reconditum & perpetuis tenebris immersum, ne quid mali ominis secum portaret: Talis est & hic bufo: Auro enim insignis est, etiamsi non extrinsecùs, artificiali cathenae opere, tamen intrinsecùs naturali, nempe lapidis, quem alii Boracem, Chelonitin, Batrachiten, Crapaudinam aut garatronium vocant. Hic enim auro longè praevalet virtute contra venena quaecunque animalium, & auro inseri solet, tanquam thecae aut coopertorio, nelaedatur aut perdatur. At legitimum esse oportet ex animali petitum, si verò ex subterraneis fossis, ut solet, depromptus lapis ejus formâ concinnetur, & vice usurpetur, ex optimis mineris, cordi subvenientibus, eligatur: In his enim bufo Philosophicus reverà invenitur, non in lapicidina (ut ille fabulator asserit) aurumque in se habet, non extra ad pompam: Ad quid enim se ornaret bufo in tenebris & claustris delitescens? Forte ut à scarabaeo magnificè salutaretur, si in crepusculo illi obvius incederet? Quis aurifaber subterraneus fabricasset illi auream cathenam? Fortè viridium puerorum pater, qui ex terra S. Martini, imò ex ipsa terra, ut & duo canes ex lapicidina, eodem authore, prodierunt? Saͤhee FUGA VI. in Quarta, infrà. Saͤet nur Goldt in die weisse geblaͤtterte Erden. mina terRuricolae pin gui mandant sua se rae cum fuerit rastris haec foli a ta suis. Rurico lae pingui mandant sua se mina ter rae cum fuerit rastris haec folia ta suis.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
