# Atalanta fugiens 34

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/34

PLATO civitatem constare dicit non ex medico & medico, sed ex medico & agricola, hoc est, diversarum functionum hominibus: Agricolae verò & medici inprimis meminit, quia horum opera sunt valdè conspicua in imitatione, emendatione, & perfectione naturae Nam uterque subjectum naturale assumit, in quo secundum artem quaedam addit necessaria, deficientia, vel etiam superflua removet: Unde utriusque ars per adjectionem defectus & subtractionem superflui (ut ab Hippocrate medicina) definiri potest: Quid enim facit ampliùs agricola, quàm ut agro, à natura relicto, addat arationem, lyrationem, occationem, laetificationem seu stercorationem, seminationem, & reliqua, nempe incrementum & proventum naturę committat, quae calorem solis & pluviam administrat, & his semina multiplicat & in segetes moxsternendas provehit: Interim pullulante herbâ agricola tribulos & impedimenta omnia removet, segetes maturas demetit, demessis superflua tollit, nempe stramina, paleas & ejusmodi alia: Ita & medicus (quin & chymicus diverso respectu) corpori humano sanitatem praesentem conservare, absentem recuperare diversis remediis instituit, causam morbificam tollit, morbum curat, symptomata sedat, superfluum sanguinem venaesectione diminuit, deficientem bona victus ratione ordinata restaurat, humores noxios purgatione evacuat, & sic mille modis naturam imitatur, supplet & corrigit intellectus & artis operibus; quae cùm notoria sint, Chymica potiùs nobis consideranda veniunt: Chemia enim agriculturae operationes inprimis testatur suis secretis terminis & operandimodis: Agricolae habent terram, cui semina inseminent, ita & Chymici: Habent fimum, quolaetificent agros, ita & hi, sine quo nihil fieret, nec fructus aliquis sperandus esset: Illi habent semina, quorum multiplicationem desiderant: Haec nisi chymici haberent, imitarentur pictorem (ut Lullius inquit) exprimere conantem faciem cujusdam viri, quem ipse nunquam vidisset, nec imaginem ejus: Agricolae expectant pluviam & calorem sulis, sic & reverà chymici calorem administrant suo operi convenientem & pluviam: Quid multis? Chemia est omninò parallelaagriculturę, ejusque vicaria, quae per omnia ejus vices exprimit, at sub allegoria absolutissima: Hinc antiqui produxerunt Cererem, Triptolemum, Osiridem, Dionysum, Deos aureos, seu ad chemiam spectantes E si quasi docentes mortales semina frugum in terram suam projicere, agriculturam & vitium propagationem, vinique usum monstrantes, quae omnia ignari ad rustica opera detorserunt, at falsò: Sunt n. illa arcanissima naturae mysteria, quae hisce agriculturae velamentis prae vulgo absconduntur & sapientib.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
