# Atalanta fugiens 38

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/38

VII. UOD Hippocrates, medicorum antesignanus, de humoribus usserit, eos esse diversos ac plures numero in homine, nec saltem unum, alias morbos varios exoriri non posse, id nos de Elementis mundi verum dici animadvertimus. Sir. unum saltem elementum esset, nulla mutatio ejus in aliud, nulla generatio nec corruptio contingeret, imò omnia essent unum immutabile, nec meteora, mineralia, plantae ac animalia inde naturaliter producerentur. Hinc Creator summus totum hoc mundi Systema ex diversis & contrariis naturis concinnavit, nempe ex le vibus & gravibus, calidis & frigidis, humidis & siccis, ut una in aliam per affinitatem transiret, & sic compositio fieret corporum, quae in essentia, qualitatibus, viribus & effectibus longè inter se differrent: sunt enim inperfectè mistis Elementa levia ut ignis & aër, nec non gravia, ut terra & aqua, quae aequilibriis ita inter se temperantur, ut unum non aufugiat ab alio, sed singula à singulis, vicina à vicinis facilè se capi & detineri patiantur: Terra & aër sibi invicem adversantur, sic ignis & aqua; attamen ignis cum aëre per caliditatem utrique communem, cum terra per siccitatem amicitiam fovet: sicaër cum aqua & haec cum terra: Unde omnia affinitatis aut potius consanguinitatis vinculis connectuntur & manent simul in una compositione, quae si abundet levibus, elevat secum gravia, si gravibus, premit secum levia: Hoc declaratur per duas Aquilas, pennatam & implumen, ex quibus illa volare conata ab hac retinetur: In Falconis & ardeae pugna exemplum hujus rei evidens est: Ille enim celeri volatu & alis pernicibus superior in aëre factus hanc unguibus prehendit & lacerat, cujus pondere in terram uterque decidit: Contrarium in Archytae columba factitia seu Automate apparuit; ubi gravia à levibus sublata sunt, hoc est, à spiritu interius incluso ligneum ejus corpus in aëra raptum: In philosophico subiecto primò levia praedominantur gravibus, quo ad copiam, attamen à virtute gravium vincuntur: successu autem temporis alae aquilinae praescinduntur, & fit ex duabus una avis praegrandis (nempe Strutio camelus) quae ferrum consumere possit, quaeque magis in terra sub pondere praepedita currat, quàm per aëra volet, licèt pennas speciosas habeat: De hac aut simili Hermes (ut Author Aurorae cap. 5.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
