Latin
EPIGRAMMA VII
Michael Maier, Atalanta fugiens 39
Unproofread scanNot analysed yet
testatur) ita scribit: consyderavi avem sapientibus venerabilem, quae volat, dum est in Ariete, Cancro, Libra aut capricorno: Et acquires eam tibi perennem meris ex mineris &montanis petrosis: Deeâdem Senior in Tabula, ubi gemina visitur, volatilis &sine pennis, quorum una rostro alterius Caudam invicem tenet, ne facilè separari possint. Haec enim est naturae Universae machinatio, ut gravia semper levibus attollat, &vicissim levia gravibus deprimat, ut Author perfecti Magisteriideclarat: qui septem spiritus minerales, veluti stellas Erraticas, &totidem corpora metallica, ceustellas fixas, hasque cum illis maritari debere statuit. Inde &Aristoteles Chymicus; cùm Spiritus, inquit, solverit corpus &animam, ut existant in forma sua, non permanet fixum, nisi occupaveris ipsum: Occupatio verò est, ut conjungas ipsum cum corpore, de quo praeparasti in principio; Quoniam in eo occupatur à fuga spiritus ad supersistentia corporis. In camphora, ut Bonus commemorat, Elementa levia, nempe aër &ignis, praevalent gravibus; ideóque dicitur tota exhalare &in aërem abire. In argento vivo, floribus sulfuris, antimonii, sale sanguinis cervini, armoniaco &ejusmodi aliis terra cum aëre volat in alembicum, nec separatur ab illo. In auro, vitro, adamante, lapide Smiri, granatis, &similibus, Elementa diutissimè illaesa permanent conjuncta, igne urgente &terra retinet reliqua apud se. In aliis combustibilibus fit divisio &separatio unius ab alio, ita ut cineres in fundo relinquantur, aqua, aër &ignis superiora petant. Non itaque ad horum ultimorum compositionem inaequalem, haud ita fortiter mixtam, respiciendum, nec ad primorum commistionem, licet durabiliorem, tamen volatilium, sed ad mediorum soliditatem, constantiam &fixitatem: sic enim implumis avis detinebit plumatam &fixa substantia figet volatilem, quod fieri oportet. Nim Accipe ovum &igneo percute gladio.