# Atalanta fugiens 39

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/39

testatur) ita scribit: consyderavi avem sapientibus venerabilem, quae volat, dum est in Ariete, Cancro, Libra aut capricorno: Et acquires eam tibi perennem meris ex mineris & montanis petrosis: Deeâdem Senior in Tabula, ubi gemina visitur, volatilis & sine pennis, quorum una rostro alterius Caudam invicem tenet, ne facilè separari possint. Haec enim est naturae Universae machinatio, ut gravia semper levibus attollat, & vicissim levia gravibus deprimat, ut Author perfecti Magisteriideclarat: qui septem spiritus minerales, veluti stellas Erraticas, & totidem corpora metallica, ceustellas fixas, hasque cum illis maritari debere statuit. Inde & Aristoteles Chymicus; cùm Spiritus, inquit, solverit corpus & animam, ut existant in forma sua, non permanet fixum, nisi occupaveris ipsum: Occupatio verò est, ut conjungas ipsum cum corpore, de quo praeparasti in principio; Quoniam in eo occupatur à fuga spiritus ad supersistentia corporis. In camphora, ut Bonus commemorat, Elementa levia, nempe aër & ignis, praevalent gravibus; ideóque dicitur tota exhalare & in aërem abire. In argento vivo, floribus sulfuris, antimonii, sale sanguinis cervini, armoniaco & ejusmodi aliis terra cum aëre volat in alembicum, nec separatur ab illo. In auro, vitro, adamante, lapide Smiri, granatis, & similibus, Elementa diutissimè illaesa permanent conjuncta, igne urgente & terra retinet reliqua apud se. In aliis combustibilibus fit divisio & separatio unius ab alio, ita ut cineres in fundo relinquantur, aqua, aër & ignis superiora petant. Non itaque ad horum ultimorum compositionem inaequalem, haud ita fortiter mixtam, respiciendum, nec ad primorum commistionem, licet durabiliorem, tamen volatilium, sed ad mediorum soliditatem, constantiam & fixitatem: sic enim implumis avis detinebit plumatam & fixa substantia figet volatilem, quod fieri oportet. Nim Accipe ovum & igneo percute gladio.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
