# Atalanta fugiens 42

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/42

DISCURSUS VIII, ULTA & varia sunt avium genera, quae ut numero indefiMnita, ita nominibus incognita nobis existunt. De quadam praegandi Ruc dicta in insula parva oceani certo anni tempore apparente narrant, quod Elephantum secum in aëra possit attollere. India & Americadant varii coloris psittacos, corvos & his similes. Verùm harum ova conquirere non est intentionis Philosophiae; Aegyptii ova crocodilorum ferro annuatim infestant & veluti publico indicto bello prosequuntur; Philosophi ovum suum igne percutiunt, non ut deleatur & pereat, sed vitam accipiat & crescat. Dum enim pullus inde producitur animatus & vivens, non ejus corruptio, sed generatio dicenda est. Desinit quidem esse ovum per privationem ovalis formae, & incipit esse animalbipes & volatile per introductionem formae nobilioris: Sunt autem in ovosemina maris & foeminae simul coniuncta sub uno tecto seu cortice. Vitellus pullum ejusque radicalia membra & viscera constituit, semine maris formatore & efficiente interno existente. Albumen materiam seu subtegmen & incrementum dat rudimento seu stamini pulli. Calorexterior primum movens est, qui circulatione quadam Elementorum uniusque in aliud commutatione formam novam introducit, naturae instinctu aut ductu. Aqua enim in aërem, & aër in ignem, ignis in terram transit, quae omnia dum copulantur, ab astris specificâ formâ demissa fit individuum certae speciei volucris, nempe ejus, cujus est ovum & illi infusum semen. Gladio veroigneo percuri dicitur, dum Vulcanus pullo sua securi (ceu ex cerebro Jovis Palladi) exitum praebet obstetricis functus munere. Hoc est quod Ba silius Valentinus asserit Mercurium à Vulcano carceri inclusum esse Martis jussu, nec emissum, antequam putrefactus totus & emortuus fuerat. Verùm haec mors illi vitae novae initium existit, ut ovo coruptio seu mors novam pulli generationem & vitam adfert? sic foetui humanâ vitâ vegetabili (qua solâ in utero matris fruebatur) defuncto, alia perfectior per transitum in hanc lucem mundanam sive per nativitatem accedit. Imò et nobis hac praesenti vitâ, quam agimus, privatis, alia perfectissima & aeterna imminet, sic Lullius hunc gladium igneum, acutam lanceam vocat multis in in locis; Quia ignis, ut lancea seu gladius acutus perforat corpora eaque porosa & pervia reddit, ut aquapenetrare possit ad solvendum ea & à duritie ad mollitiem tractabilitatemque reducendum.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
