Latin
EPIGRAMMA VIII
Michael Maier, Atalanta fugiens 43
Unproofread scanNot analysed yet
Instomacho corvi marini, qui avium omnium est voracissimus, inveniuntur longi &teretes vermes vivi, qui illi sunt quasi instrumentum caloris, dum anguillas ab ipso captas, piscésque è vestigio invadunt &tanquam acutissimae acus perforant (ut ipsi aliquando observavimus) &ita absumunt brevissimo tempore, mira naturae operatione. Calor itaque ut pungit, sic pungens aliquando caloris vices gerit. Unde non immeritò igneus gladius dici poterit quo ovum philosophorum stringendum seu plectendum erit. Verùm Philosophi potius de temperato calore id intelligi volunt, quo ovum fovetur, ut Morfoleus in turba declarat dum inquit. Oportet, sapientes viri, lento igne primùm humiditatem comburi, ut exemplo nobis monstratur in generatione pulli, &ubi augmentatur ignis, vas undique obturetur, ne corpus aeris &spiritus ejus fugiens extrahatur. At cujus avis ovum est? Moscus ibidem; Egoautem dico, inquit, quod nulla instrumenta fiunt, nisi ex nostro pulvere albo, stellato, splendido &ex lapide candido, è quo pulvere apta fiunt instrumenta pro ovo; non tamen nominaverunt ovum, velcujus avis ovum sit. EMBLEMA IX. De secretis Naturae. Arborem cum sene conclude in rorida domo, &comedens de fructu ejus fiet juvenis.