# Atalanta fugiens 46

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/46

QUAECUNQUE crescunt in longum latum & profundum, hoc est, oriuntur, nutriuntur, augmentantur, ad acmem perveniunt, propagantur, eadem quoque decrescunt, hoc est, in virib. diminumuntur, moriuntur, & omninò concidunt, ut patet in vegetabilib. & animalib. omnib. Hinc homini quoque, cùm ad summum augmentum venerit, decrementum, hoc est, senium accidit, quo in virib. sensim diminuitur eò usque donec mors accesserit: Senectutis verò eadem causa est, quae lampadis oleo ferè absumpto emarcescentis & obscurè lucentis. Nam ut in lampade tria, Elychnium, pinguedo & flamma, sic in homine Elychnium sunt menbra vitalia, viscera & artus; pinguedo, humidum radicale; flamma calor nativus: sola differentia est in eo, quod flamma lampadis luceat, calor nativus neutiquam, cùm non sit ignis, sed saltem calor, & quod pinguedo sit oleosa, humidum radicale viscosum, utpote seminalis principii: Ut quoque lanpas extinguitur ex defectu olei, sichomo ex senio, absque alio morbo, in marasmum & tabem senilem ac denique mortem incidit: Deaquila referunt, que in senectu te rostro praecurvo impedita fame moreretur, nisi à natura rostro ab jecto quasi juventuti restitueretur: Sic cervi cornibus depositis, serpentes pellibus sive exuviis, cancri testis rejuvenescere videntur; non quidem reverà, quia absumptum humidum radicale illis non restituitur, sed quoad aspectum: Hominem, quod rejuvenescere faciat, nihil est, nisi mors ipsa & sequentis aeternae vitae initium: quo ad externam formam & virium aliquo modo restaurationem, rugarum & canorum ablationem sunt, qui dicunt, remedium inveniri, quod Lullius de Quinta essentia, Arnoldus de auro praeparato affirmat. Verùm hîc Philos. dicunt, senesm, ut juvenis fiat, cum arbore quadam includendum esse in domo rorida, tumque eum de fructu arboris commesturum, & ita juventam recuperaturum: Esse arbores ejusmodi nunc in rerum natura vix à vulgo creditur: De myrobalanis, fructib. arboreis, medici mira scribunt, quasi tale quod praestent, canos tollant, sanguinem purificent, & vitam prolongent: At haec à multis in dubium vocantur, nisi per accidens id efficere dicantur, ut & alia, quae purgant massam sanguinis à foecib. illi admixtis, & canos inficiunt nigredine, qua myrobalani capillos & pupillam oculorum colorare traduntur. Marsilius Ficinus in libro de studiosorum vita conservanda scribit, ad aetatem longam attingendam utile esse, ut quis lac ex uberib. cujusdam foeminae pulchrae & juvenis quotidiè exugat, cujus vice alii viperinam carnen comestam laudant: Sed sanè haec media sunt ipsa senectute rigidiora, & vix millesimo usurpanda, etiamsi effectu certissimo non carerent: A Paracelso in lib. de vita longa scribitur, quod quis per solam imaginationem alterius sanitatem aeger, juventutem senex sibi attrahere possit, sed hic author in hoc imaginatione sua sola, non experientia usus videtur. De Psyllis cum duplici pupilla & strigibus quod fascinent solo aspectu pueros & pecudes, unde illud Virgilii: Nescio quis teneros oculus mihi fascinet agnos, indubitatum est.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
