Latin
EPIGRAMMA
Michael Maier, Atalanta fugiens 51
Unproofread scanNot analysed yet
purgandę ignis &aquae ministerio: Esse autem hos duos ignes, duosque Mercurios ad artem inprimis &unicè necessarios, breviter hîc demonstrabimus: Empedocles duo principia rerum omnium statuit, litem &amicitiam: Per litem corruptiones fieri, per amicitiam generationes: Ejusmodi lis inter ignem &aquam manifestè conspicitur, dum ignis aquam evaporare faciat, si potest, aqua econtra ignem extinguat, si illi adhibeatur: Attamen ex iisdem generantiones amicitiâ quâdam fieri conspicuum est: Calore n. ex aqua fit aëris nova generatio, &eodem aquae in lapidem induratio, &sic ex his duob. elementis, quasi primis fiunt, &reliqua duo, &per consequens, omnium rerum productio: Aqua fuit materia coeli &omnium rerum corporalium: Ignis materiam hanc, ut forma movet &informat: sic aqua seu Mercurius hic materiam praebet, &ignis seu sulphur, formam. Quae duo ut ad operationem perveniant, &se invicem moveant solvendo, coagulando, alterando, colorando &perficiendo, opus fuit externis adminiculis, tanquam instrumentis, sine quib. non effectus sequeretur Utn. faber absque malleo &igne nihil efficit, sic nec Philos. absque suis instrumentis, quae sunt aqua &ignis: Atque haec aqua dicitur à quibusdam nubium, ut ignis hic occasionatus: Aqua nubium absque dubio vocatur, quia distillata est, velut ros Maji, tenuissimarum partium: Utn. ros dicti mensis inclusus corticiovali affirmatur calore solis in altum sublevare ovum, aut ejus continens, ita &haec aqua nubium sive ros, ovum Philos. ascendere facit, hoc est, sublimat, exaltat &perficit: Est quoque eadem aqua acetum acerrimum, quod corpus fecit merum spiritum: Utn. acetum diversarum qualitatum est, nempe ut in profundum penetret &astringat, sic haec aqua soluit &coagulat, non autem coagulatur, quia non est de subjecto proprio. Est autem haec aqua ex Parnassi petita fonte, qui praeter naturam aliorum fontium in verticemontis existit, ab ungula Pegasi, volatilis equi, factus. Oportet praeterea adesse ignem actualem, qui tamen suis gradibus, tanquam frenis, temperetur. Ut enim Sol ab Ariete in Leonem procedens sensim calorem rebus crescentibus adauget, semper propiùs accedendo, sic hic necesse est fieri: Infans enim Philos. igne, ut lacte, nutriendus est, quò magis crescat, eò uberiore. EMBLEMA XI. De secretis Naturae. Dealbate Latonam &rumpite libros. auee nug.