# Atalanta fugiens 57-2

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/57-2

SATURNI CATURNI allegoriam diversimodè acceptam esse invenimus Astronomi enim ad planetarum in ordine summum; Chymiae tyrones ad metallorum infimum, nempe plumbum retulerunt. Poëtę Ethnici pro Jovis patre, Coeli filio. Mytholongi protempore habuerunt. Verùm hi omnes licèt suo respectu rectè sensisse rationemque suae opinionis probabilem habuisse videantur, tamen quae de Saturno aliàs dicuntur, non explicabunt, cur filios & lapidem pro Jove devorarit & evomuerit, cur veritatis inventor, cur falce, serpente, nigredine, morositate conspicuus & loripes existat?

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
