# Atalanta fugiens 59

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/59

Hinc Democritus, Mundifica stannum cum praecipua ablutione, extrahe ab eo nigredinem ejus & obscuritatem & apparebit candor ejus. Et in turba dicitur: Jungite siccum humido, id est, terram nigram cum aqua sua, & coquite, donec dealbetur. Id Arnoldus in novolumine cap. 4. optimè declarat cùm inquit: Humiditas ergo quae curabat in decoctione nigredinem, se desiccatam ostendit, dum color albus incipit apparere: Et paulo post. Et dixit mihi magister meus, quod ista brunitas ascendebat, quod albedo extrahebatur à nigredinis ejus ventre, sicut in turba dicitur. Cùm enim videris ipsum nigrum scito quod albedo ipsius in ventre nigredinis primo apparentis occulta est. Eadem nigredo ut Saturnus dicitur, sic & plumbum: Inde Agadimon in turba: Coquite aes donec exeat nigredo, quam numum vocant, & res artis nostrae bene miscete & invenietis nigredinem statim, quae est plumbum sapientum, de quo sapientes in suis libris multa tractavere: Huc Emigani dictum spectat, quod Saturni splendor dum scandit in aëra, non apparet, nisi tenebratus. Et Platonis in rosario; Primum regimen Saturni est putrefacere & soli imponere: Ex quib. constat longè aliam esse mentem Philosophorum: cùm de Saturno quid dicant, quàm à vulgo accipiatur. Hic Saturnus generat Jovem, id est, fuscam albedinem, Jupiter ex Latona, Dianam, id est, perfectam albedinem, & Apollinem, id est, rubedinem; Et haec est colorum omnium perfectorum successiva permutatio: Hic lapis à Saturno ejectus pro monumento positus dicitur mortalibus in montis cacumine, quod verissimum est. Das * ij EMBLEMA XIII. De secretis Naturae. Aes Philosophorum hydropicum est, & vult lavari septies in fluvio, ut Naaman leprosus in Jordane.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
