# Atalanta fugiens 6

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/6

Praefatio ad Lectore OMINEM, lector candide, universi compendium sui compositione referre, in confesso est omnium, & ternis vitę generibus vivendis destinatum esse, nempe vegetabili in utero materno, ubi saltem plantae instar crescit & augmentatur; sensibili, nimirum in hoc mundo, ubi maxima ex parte sensibus ducitur, ceu reliqua animalia, à quibus differt, quod intellectu incipiat uti, licet imperfectè, ac denique intelligibili, in altero mundo apud Deum, eique assistentes intelligentias seu Angelos bonos; In praesenti vitâ, quo quis magis ad divinam naturam accedit, eò magis rebus intellectu indagandis, subtilibus, miris & raris, gaudet & delectatur: Et econtrà, quò quis ad pecuinum genus magis declinat, eò minùs his capitur, & sensui corporaliori astrictus est: Utrorumque videmus Exempla, quosdam illis, utpote doctiores, artibus & scientiis politos esse deditos, quàmplurimos hisce, nempe voluptatibus corporis, libidini, gulae, pompae externae, & his similibus. Ad excolendum autem intellectum Deus infinita arcana abdidit in natura, quae scientiis & artibus innumeris, ut ignis ex silice extunduntur, & in usum transferuntur: Inter haec sunt Chymica secre

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
