# Atalanta fugiens 66

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/66

ETERES dixêre, quod serpens, qui serpentem devorarit, fiat draco: Saevit enim in proprium genus ut latro & sicarius in suum. Tales esse in Africa, tanta magnitudine & copia constat, ut magnam partem Alexandrini exercitus deleverint. Apud Asachaeos Aethiopum populos nascunturmaximi, qui cratium modo impliciti erectis capitibus velificant ad meliora pabula. Ferunt Indorum reges duos dracones aluisse, alterum octogenûm, alterum verò nonagenûm cubitorum magnitudine: Ex recentiorum quoque hoc tempore observatione innotuit, tales adhuc prope Angolam inveniri, ut malos ingentes navium exaequent. Sic in Indiae & Africae montibus quibusdam referunt magnam esse auri vim, sed custodiri à draconibus, ne quis eò accedat & auferat: Ad fontes enim seu rivos, qui ex montibus decidunt, conveniunt dracones & sic per accidens apud aurum excubias agere dicuntur. Hinc à Philosophis tot dracones aut serpentes suis thesauris asscribuntur, ut Velleri aureo, Horto Hesperidum, aliisque personis seu subjectis chymicis, Cadmo, Saturno, Aesculapio, Mercurio, cujus caduceum gemini serpentes cingunt, mas & foemina: Per Dracones verò illi nihil aliud intelligunt quàm subjecta chymica? Hincdicunt, Dant Rebis montes dracones terraque fontes, Et quod Draco caudam suàm devoret, famem ejus maximam denotantes Quod licet alii exponant de anno in se redeunte & circulum referente, tamen primitus à philosophis suis rebus accommodatum fuit, qui per hunc draconem intelligi volunt serpentem, qui alium sui generis devoret & hic vocatur propriè sulphur; prout omnes innumeris locis testantur. Lullius in codicillo cap. 31. Hoc est, inquit, sulphur, fili, & hic coluber & draco devorans caudam suam, Leorugiens & gladius acutus, scindens omnia, mortificans & confringens. Et Rosarius. Draco non moritur, nisi cum fratre & sorore sua inter ficiatur. Et mox. Draco est argentum vivum extractum à corporibus, habens in se corpus, animam & spiritum: Haec aqua alio nomine ibidem dicitur foetida, quae habetur post separationem Elementorum. Devorare autem draco caudam suam traditur, cùm partem volubilem, venenosam & humidam absumat, ut post absque cauda videatur corpulentior & tardior, siquidem motus & volubilitas ejus magna ex parte ratione caudae contigerit.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
