Latin
EPIGRAMMA XIV
Michael Maier, Atalanta fugiens 67
Unproofread scanNot analysed yet
Caetera animalia innituntur pedibus, at dracones, serpentes &id genus vermes constrictione &explicatione corporis pro pedibus utuntur &veluti aqua effusa in certos circuitus definiunt, nunc huc, nunc illuc se flectendo, ut in fluviis ferè omnibus videre est, quomodo instar serpentum cursus suos inflectant &gyris obliquent. Hinc argentum vivum serpentem non absque causa vocârunt, &Mercurio serpentes adhibuerunt, cùm &caudam quasi trahat &nunc huc, nunc illuc volubili pondere procurrat: Serpens enim ut serpit, sic &Mercurius, qui alas inpedib. &capite propterea habet. In Africa serpentes volatiles esse ferunt, qui depopularentur omnia, nisi ab Ibide vastarentur. Unde Ibis inter Aegyptias imagines sacras statuitur tum propter manifestam utilitatem, quàm toti regioni praestat, tum propter occultam rationem, quam pauciores intellexerunt. Draco hic demorsa cauda, pelle veteri abjecta novam acquirere unà cum juventute dicitur, ut non solum cornicibus, corvis aquilis &cervis natura vitam longiorem concesserit, sed etiam serpentino generi. Formica senescens alas acquirit, sic quoque multi vermes Homo senescens terrae mandatur, at ex terra redivivus aeternae vitae consecrabitur. Ex quolibet serpente combusto fit pulvis, qui assumitur contra omnia venena innoxiè cum magno effectu. Ejusmodi Alexipharmacum fieri quoque debet ex hoc dracone, qui iam caudam suam (quae in viperis amputari solet) devoravit, contra fortunae &corporis mala praesentissimum remedium. EMBLEMA XV. De secretis Naturae. Opus figuli, consistens in sicco &humido, te doceat.