# Atalanta fugiens 78.1-4

Michael Maier, Atalanta fugiens, 78.1 to 78.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/78.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/78.1

PHILOSOPHI de quatuor ignium generibus ad opus naturale necessaris multis in locis meminerunt, nempe Lullius, Author Scalae, Riplaeus, & alii quamplurimi: Et hinc loquens de ignibus, (Scala inquit) Raymundus: Notandum est quod hic jacent contrariae operationes: Quia sicut ignis contra naturam dissolvit spiritum corporis fixi in aquam nubis, & corpus spiritus volatilis constrinvit in terram congelatam ita contrario ignis naturae congelat spiritum dissoluium corporis fixi in terram globosam, & corpus spiritus volatilis fixum per ignem contra naturam resolvit non in aquam nubis sed in aquam Philos. Riplaeus clariùs de hisce ignib. Porta 3. sic loquur: Quatuor sunt ignium genera, quae scire debes, naturalis, innaturalis, & contra naturam, elementalisque qui accendit lignum: His ignib.utimur, & non plurib. Ignis contra naturam debet excruciare corpora, ipse est draco, quemadmod um tibi dico, violenter comburens, ut ignis inferni. Ignis naturae est tertium menstruum ille ignis naturaliterinest cuique rei: Ignem occasionatum vocumus innaturalem, ut calorem cinerum & balneorum ad putrefaciendum: Absque his ignibus tunihilperduxeris ad putrefactionem, ut possit separari tua materia, ut simulsit proportionata ad novam conjunctionem: Fac igitur ignem intùs in tuo vitro, qui comburat corpora efficaciùs, quàm ignis elementalis: Hae illi: Ignes verò dicuntur, quia virtutem igneam habent, naturalis coagulando, innaturalis dissolvendo, contra naturam, corrumpendo, elementalis, calorem & primum motum administrando: Atque in his catenatus ordo observatur, ut secundus à primo, tertius à secundo, quartus à tertio & primo simul incitetur ad actionem, sic ut unus sit agens, & alter patiens, idemque agens & patiens diverso respectu: Quod in annulis seu stylis ferreis per magnetem continuatis, & mutuo attactu connexis animadvertitur, idem in hisce ignib. Elementalisn. instar magnetis, vim suam mittit per secundum & tertium ad quartum usque, & unum alteri per operationes mutuas conjungit & cohaerere facit, donec interna actio inter superiores peracta sit. Primus est ignis elementalis re & nomine, secundus aër est sive aërius, tertius aqueus seu lunaris naturae, quartus terreus: De primo supervacaneum est, aliquid dicere, quia omni videnti & tangenti cognitus est: Tres reliqui sunt dracones, menstrua, aquae, sulfura & Mercurii: Dracones, quia venenositatis participes, devorent sui generis serpentes, corpora sibi commixta atterant & alterent, hoc est, solvant & coagulent: Menstrua dicuntur, quia ex illis foetus Philos.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
