Latin
EPIGRAMMA XVIII
Michael Maier, Atalanta fugiens 82
Unproofread scanNot analysed yet
de congelatione lapidum, quod cadit, inquit, in salinas, fit sal, &quod in ignem, fit ignis, sed quaedam citius &quaedam tardius, secundùm potentiam activarum &resistentiam passivarum: Estque locus in Arabia, qui colorat omnia corpora in ea existentia, suo colore: Ita singulae res naturales sibi à natura infusam virtutem possident, qua agant in sibi mixta vel admota assimilanndo &alterando eorum naturam &formam: Quod in vegetabilib. &animalib generatio est per seminum propagationem, hoc in simplicib. vel simpliciter mixtis corporib. est virtutis infusio &assimilatio: Sol, coeli lumen, radios de sese projicit in terras, qui collectis in concavis vel comburentib. speculis, demonstrant sese à talicausa productos esse, ac quasi formas projectibiles Solis videri: Unde constat radios solares nihil aliud esse, quàm flammam igneam extensam &dispersam in amplam latitudinem, quae collecta &iterùm in se condensata instrumentis concavis, diaphanis &circularib. vel repercussivis, concavis &chalybeis speculis, uti flamma emicat &obvia comburit: Eundem ad modum in quodam elementato corpore virtus quaedam, velut vapor, dispergitur, quae si colligatur &attrahatur in unum, fit aqua &ex ea aqua terra: Hinc Avicenna ante allegato loco, ex aqua, inquit, fit terra, cum vincunt eam qualitates terrae &è converso: Est autem res quaedam, quâ utuntur quidam ingeniosi cùm volunt rem siccam coagulare, quae componitur ex duab. aquis, &dicitur lac virginis, quod est ejus effectus certissimus. Haec ille: Sunt, qui promittant, se in magnete lapide vires duplicare vel multiplicare posse, veluti ejusmodi nobis visus est argento inclusus vix pondere unius librae, qui anchoram ferream 28. librarum attraxit &sustinuit, quod impossibile fuisset, nisi vis auctior &fortior reddita in eo extitisset; quod absque dubio per revocationem dispersarum virtutum in unum quasi punctum seu polum, factum fuit, vel ex magno corpore in minus attractionem earundem; Inveniuntur alii, quiplumbificum lapidem ex Saturni sulfurea aurâ in Mercurium vulgi donecinde coaguletur, infusa &retentâ, fieri posse dicant, qui Mercurium communem continuè convertat in plumbum.