# Atalanta fugiens 82

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/82

de congelatione lapidum, quod cadit, inquit, in salinas, fit sal, & quod in ignem, fit ignis, sed quaedam citius & quaedam tardius, secundùm potentiam activarum & resistentiam passivarum: Estque locus in Arabia, qui colorat omnia corpora in ea existentia, suo colore: Ita singulae res naturales sibi à natura infusam virtutem possident, qua agant in sibi mixta vel admota assimilanndo & alterando eorum naturam & formam: Quod in vegetabilib. & animalib generatio est per seminum propagationem, hoc in simplicib. vel simpliciter mixtis corporib. est virtutis infusio & assimilatio: Sol, coeli lumen, radios de sese projicit in terras, qui collectis in concavis vel comburentib. speculis, demonstrant sese à talicausa productos esse, ac quasi formas projectibiles Solis videri: Unde constat radios solares nihil aliud esse, quàm flammam igneam extensam & dispersam in amplam latitudinem, quae collecta & iterùm in se condensata instrumentis concavis, diaphanis & circularib. vel repercussivis, concavis & chalybeis speculis, uti flamma emicat & obvia comburit: Eundem ad modum in quodam elementato corpore virtus quaedam, velut vapor, dispergitur, quae si colligatur & attrahatur in unum, fit aqua & ex ea aqua terra: Hinc Avicenna ante allegato loco, ex aqua, inquit, fit terra, cum vincunt eam qualitates terrae & è converso: Est autem res quaedam, quâ utuntur quidam ingeniosi cùm volunt rem siccam coagulare, quae componitur ex duab. aquis, & dicitur lac virginis, quod est ejus effectus certissimus. Haec ille: Sunt, qui promittant, se in magnete lapide vires duplicare vel multiplicare posse, veluti ejusmodi nobis visus est argento inclusus vix pondere unius librae, qui anchoram ferream 28. librarum attraxit & sustinuit, quod impossibile fuisset, nisi vis auctior & fortior reddita in eo extitisset; quod absque dubio per revocationem dispersarum virtutum in unum quasi punctum seu polum, factum fuit, vel ex magno corpore in minus attractionem earundem; Inveniuntur alii, quiplumbificum lapidem ex Saturni sulfurea aurâ in Mercurium vulgi donecinde coaguletur, infusa & retentâ, fieri posse dicant, qui Mercurium communem continuè convertat in plumbum.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
