Latin
86.1 to 86.4
Michael Maier, Atalanta fugiens 86.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DOCTAE fingunt Geryonem Hispaniae regem tricorporem extitisse, qui boves purpurei coloris habuerit, quibus canis capitum duorum &Draco septem, ut excubitores praefecti erant: Ipse autem Geryon Chrysaoris ex sanguine Medusae nati filius, &Draco Typhonis &Echidnae, traditur: Quae cùm nulli historiae aut rei, prout sonat, veritati conveniant, &in omnib. Chymicis allegoriis applaudant, non immeritò hisce à nobis aggregata sunt: Per Geryonis verò terna corpora, tres facies in uno patre visas, juxta Hermetis mentem, intelligimus, vel, ut alii volunt, quatuor, ad elementa totidem respicientes: Ex quadrangulo n. debet fieri triangulus, ut ille ex circulo factus, sic hic in circulum reversurus: Est autem corporum Geryonis, aut elementorum tanta consanguinitas &naturalis conjunctio, ut uno superato vel occiso &reliqua ex sese concidant &putrefiant absque ulla vi manuali adhibita. Debicorporib. notum est, quod uno mortuo &alter tabescat: quemadmodum puerum 4. annorum aetatis in Italia vidimus bicorporem, qui fratris sibi adhaerentis caput intra suum corpus abscondebat, caetera propendebant umbilicotenus, in quo colligati seu connati erant: Quod si ille, qui propendebat, &quia longè minor, gestabatur ab alio, duriùs circa manus aut pedes tangeretur, hinc major dolorem sensit, imò &famem, si minor exinanitus cibo foret: Atque haec est naturae combinatio &sympathia, quâ membra &partes unius corporis vel cum alio connati afficiuntur, &in se invicem commoventur; Exquib. si unum sit sanum &illaesum non tamen inde reliqua necessariò sana aut illaesa manent, si verò laesum graviter, &reliqua compatiuntur, eodemque malo pereunt: Sic si vicinus multum lucri faciat, inde nihil commodi ad vicinum pervenit, at si incendium patiatur plurimum mali: Nam tua res agitur paries cùm proximus ardet: Ex unius itaque horum quatuor fratrum interitu, quod &aliitres moriantur non est à veritate absonum, cùm id variis modis contingere possit, vel quia uno partu &patre ac matre editi eosdem vitae terminos, ut initia, experti sint, ut quibusdam contigisse legimus, fortè ex astrorum inclinatione, vel quia non solùm animis, sed &corporis artub.