# Atalanta fugiens 86.5

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/86.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/86.5

cohaereant, vel mentis consternatione, forti imaginatione in pestifera lue, vel ex foederis voto: In India sub imperio magni illius Mogolli (qui nonus nunc ex posteris Tamberlani ibi regnat) gens quaedam Ethnica degit Pythagoricorum nomine, apud quam ab antiquo tempore hic mos observatur huc usque ut si maritus moriatur, uxor ejus igne comburatur, aut ut nunc, perpetuò in summa infamia vivat, derelicta ab omnib & quasi pro mortua habita, quod ideò factum, ne venenis uxores viris suis vitam abrumperent, nisi & ipsae mori vellent: Sic in opere Philosophico, uno ex fratribus mortuo, & alii igne pereunt, non coactè, sed ultrò, ne cum moestitia & infamia superstites vivant: Aut si unus petatur fuste, ferro vel lapide, ipse intestinum bellum cum fratribus incipiet, ut patet in Terrigenis ex dentibus draconis natis contra Jasonem, & alibi etiam contra Cadmum insurgentibus, atque sic omnes mutua internecione cadent: Tange enim vel laede aërigerum, & ipse insurget in duos simul, sibi propinquiores, nempe aquarium & igniferum, sed hi utrinque in terrigerum & primam pugnam cientem se opponent tamdiu, donec mutua sibi dederint & acceperint vulnera, quibus extinguantur: Ita enim comparatum est cum fratribus, quod quò se impensius & acriùs ament, si semel se inceperint odisse, irreconciliandisint, sed se ad necem persequantur, veluti ex melle dulcissimo in calidiori stomacho aut epate corrupto bilis amarissimageneratur.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
