Latin
EPIGRAMMA XIX
Michael Maier, Atalanta fugiens 87
Unproofread scanNot analysed yet
Interfice ergo vivum, sed ita, ut mortuum resuscites, aliàs mors occisi tibi nihil profuerit; Mors enim illum revelabit, nempe dum resurget, &fugient ab eo mors, tenebrae &mare, ut Hermes testatur, solisque radios Draco fugiet, qui foramina observabat, filiusque noster mortuus vivit &Rex ab igne venit: Belinus in sua metaphora apud Rosarium idem innuit, cùm dicit: Et hoc fiat, quando extraxeris me partim à natura mea &partim uxorem meam à natura sua &postea occidatis naturas &suscitamur resurrectione nova &incorporali, eò quod postea mori non possumus. Die